| Mater Caeca Filium Retinens | |
| Liberi parentes alant aut vinciantur. | 7.4.pr.1 |
| Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, | |
| peregre profectus est. A piratis captus scripsit | |
| de redemptione epistulas uxori et filio. Uxor | |
| flendo oculos perdidit. Filium euntem ad re- | 5 |
| demptionem patris alumenta poscit; non reman- | |
| entem alligari volt. | |
| CESTI PII Non est quod mulieris adfectum lege | 1.1 |
| aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. | |
| Navigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. | |
| ALBUCI SILI †Deduxite filium†; itaque tene, | |
| complectere. Audeo dicere, hoc par ne piratae | 5 |
| quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur | |
| ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae | |
| ne decem mensum quidem alumenta reddes? Si | |
| pascere non vis matrem, expecta saltem ut efferas. | |
| TRIARI Legem attulit qua catenas minatur, | 10 |
| causam qua timet. | |
| MARCELLI AESERNINI Si perseveras, me quoque | |
| ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et | |
| virum meum pascunt. | |
| FULVI SPARSI Mater, si non pascitur, peritura | 15 |
| est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur. | |
| IULI BASSI Patri tuo supersunt et oculi et alu- | |
| menta. | |
| Altera pars. CESTI PII Matrem meam imitari | 2.1 |
| volo: amare me meos docuit. Unius vinculis duos | |
| alligat. Si matris exemplo pius esse voluero, etiam | |
| oculos patri debeo. | |
| ARELLI FUSCI patris Desertorem tuum apud | 5 |
| patrem invenies. | |
| VARI GEMINI Qualis fortuna est! cui victo, mater, | |
| catenas denuntias, victori ad piratas eundum est. Omnia | |
| licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. | |
| Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redi- | 10 |
| mendum ire, nunc cum matre conludere! | |
| FULVI SPARSI Matri nihil timeo si eam apud vos | |
| relinquo: patri quid non timeo si eum apud piratas | |
| relinquo? | |
| BUTEONIS Oculos certe eruam mihi ne plus marito | 15 |
| praestiterit uxor. | |
| Latro hanc controversiam quasi tota offici esset | 3.1 |
| declamavit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed | |
| comparavit inter se incommoda patris et matris et | |
| tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius | |
| captum patrem ire filius deberet an ad alendam cae- | 5 |
| cam matrem subsistere; et sic eam divisit ut diceret: | |
| hoc quod pater desiderat <inutile est matri; hoc | |
| quod mater desiderat> utile est patri. Novissime | |
| tractavit ne patrem quidem velle; utique, si sciat | |
| matrem in hac esse fortuna, non passurum. | 10 |
| Buteo fatuam quaestionem moverat primam: an | |
| lex quae de alendis parentibus lata esset ad patres | |
| tantum pertineret. Illis omnia privilegia data et | |
| ipsam poenam non alentium signum esse non mulie- | |
| bris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda | 15 |
| sit; itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio | |
| Asinius referam: numquam debere temptari in causa | |
| verecunda inprobam quaestionem. | |
| Hispo Romanius illam movit quaestionem: an lex | 4.1 |
| de alendis parentibus non pertineret ad matres vivis | |
| patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit servire | |
| nisi patri; omni alia servitute liber est. Puta enim | |
| te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, | 5 |
| quem navigare iubeat: primae partes sunt patris, | |
| secundae matris. Albucius non iuris illam fecit quaes- | |
| tionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiun- | |
| geret [et]: matris prius esse <quam> patris offi- | |
| cium. | 10 |
| Silo Pompeius illam fecit quaestionem: an, quo- | |
| tiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret | |
| qui praesens esset. Puta, inquit, servum te esse | |
| communem: huic domino servies qui praesens est. | |
| Puta fundum esse communem: is fructus percipiet | 15 |
| qui praesens est. Illam quaestionem huic duram | |
| subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. | |
| Quomodo, inquit, iura civis non habet qui liberi homi- | |
| nis non habet, <ita qui civis non habet nec> patris | |
| habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in | 20 |
| totius legis possessione est; iam non commune illi | |
| ius in te sed proprium est. | |
| Varius Geminus sic divisit: an non semper filius | 5.1 |
| cogi possit ut matrem alat; deinde: an nunc cogen- | |
| dus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. | |
| Transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; | |
| aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in | 5 |
| cuius unius militia posita est salus publica: hunc | |
| retinebit mater? Puta legatum de summa rei | |
| publicae, puta <de> foedere: huic <manus> | |
| mater iniciet? <Et> per partes comparando utrum- | |
| que officium, Ille, inquit, peregre est, tu domi; ille | 10 |
| captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter civis; ille | |
| alligatus, tu soluta es. At tu caeca es: ille hoc in- | |
| felicior quod videt; quid enim videt? <notas> capti- | |
| vitatis suae et caedes et volnera et cruces eorum qui non | |
| redimuntur. At periculosum est. Quam multi nihil | 15 |
| pro patribus periculosum putarunt! | |
| In epilogis vehemens fuit Apollonius Graecus; | |
| <At periculosum est.> Nihil non; et domi manere | |
| et flere. | |
| Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. | 6.1 |
| Non enim, inquit, vindictam sed misericordiam quaerit, | |
| et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pieta- | |
| tem ut impediat. Aiebat itaque verbis quoque horridio- | |
| ribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; | 5 |
| ipsam orationem ad habitum eius quem movere | |
| volumus adfectus molliendam. In epilogis nos de | |
| industria vocem quoque infringere et vultum deicere | |
| et dare operam ne dissimilis orationi sit orator; | |
| conpositionem quoque illis mitiorem convenire. | 10 |
| Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de | |
| principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor | |
| et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret | |
| Vatinius reus et exclamaret: rogo vos, iudices: num, | |
| si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Idem | 7.1 |
| postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, | |
| Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, | |
| inponi se supra cippum iussit—erat enim parvolus | |
| statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyl- | 5 |
| labis vocat illum 'salaputium disertum'—et iuravit, | |
| si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo | |
| fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec um- | |
| quam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut | |
| re aut verbo violatus est. Solebat praeterea ex- | 10 |
| cedere subsellia sua et inpetu latus usque in adver- | |
| sariorum partem transcurrere. Et carmina quoque | |
| eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. | |
| Dicit de Pompeio: | |
| digito caput uno | 15 |
| scalpit. quid credas hunc sibi velle? virum. | |
| Conpositio quoque eius in actionibus ad exemplum | 8.1 |
| Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene | |
| est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in | |
| epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente | |
| habuit, non tantum leniter componit sed <sum- | 5 |
| misse>, cum dicit: 'credite mihi, non est turpe | |
| misereri,' et omnia in illo epilogo fere non tantum | |
| emollitae conpositionis sunt sed infractae. | |
| In hac controversia Publilianam sententiam dedit | |
| Festus quidam rhetor, staturae pusillae, in quem | 10 |
| Euctemon, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: | |
| antequam te viderem, nesciebam rhetoras victoriatos | |
| esse. Fuit autem Festi sententia: 'Captus est, | |
| inquit, pater.' Si te capti movent, et haec capta est. | |
| Et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos | 15 |
| luminibus'? Et illud dixit: mitte istam epistulam | 9.1 |
| infructuosam. Odisse illam debes: haec est quae | |
| matrem tuam excaecavit. Et illam falsissimam in | |
| quam multi inciderunt: propter hoc ipsum, inquit, | |
| magis flebilis est quod non potest flere; et iterum: | 5 |
| lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; | |
| tamquam caeci flere non soleant. | |
| Memini Crispum quendam, anticum rhetorem, in | |
| illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet | |
| cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, | 10 |
| alter in acie manus: Exsurgite nunc, viva cadavera, | |
| rogate pro patre. Sed quid ego meos derideo? | |
| alter quos roget non videt, alter quibus roget non | |
| habet. | |
| Multis conpositio belle sonantis sententiae im- | 10.1 |
| posuit; itaque memini Latronem Porcium, ut expro- | |
| braret hanc audiendi scholasticis neglegentiam, | |
| maxime quia Triarius conpositione verborum belle | |
| cadentium multos scholasticos delectabat, omnes | 5 |
| decipiebat, in quadam controversia, cum magna | |
| phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: | |
| inter sepulchra monumenta sunt; et cum scholastici | |
| maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut | |
| debuit, et hoc effecit ut in relicum etiam quae bene | 10 |
| dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur. | |
| Glycon dixit: παράθει, μῆτερ, ἐπιλαβοῦ τέκνου· | |
| ταλαίπωρε, οὐδὲ βλέπεις, ἂν κρατήσῃς. εἴ μέ, φησιν, | |
| οὐ τρέφεις ἐπίμεινον ἵνα θάψῃς. | |
| Hybreas in hac controversia dixit: τέκνον, κἄν με | 15 |
| φεύγῃς, καταλήψομαί σε ἐπαιτοῦσα. Hoc qui- | |
| busdam corruptum videbatur, Romanius tamen . . . |