Pater et Filius Luxuriosi
|
|
Quidam luxuriante filio luxuriari coepit.
|
2.6.pr.1
|
Filius accusat patrem dementiae.
|
|
PORCI LATRONIS Utriusque tamen conparetur
|
1.1
|
luxuria. Tu consumis patrimonium patris tui, ego
|
|
accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare, quaere
|
|
adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et
|
|
inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari,
|
5
|
crimen absolvi.
|
|
CESTI PII Potest nobis convenire; similes sumus.
|
|
Puta te patrem: dic quid me velis facere. Si tu
|
|
bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor an tu
|
|
me? Rogo vos: uter prior coepit? 'Luxuriaris'
|
10
|
inquit. Patrimonium conputemus. 'Sed tu senex
|
|
es' inquit. Hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius
|
|
desinet.
|
|
ARELLI FUSCI patris 'Sed tu' inquit 'senex es.'
|
2.1
|
Unde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia
|
|
a te vitia: quod unguento coma madet, tuum est;
|
|
quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est.
|
|
Quid est aliud quod non a te senes discant? Quid
|
5
|
porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? In-
|
|
dulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet
|
|
seniles annos meliore vita reficere? Hoc novissimum
|
|
meum meritum est et quod tibi pro maximo imputo:
|
|
pro te etiam luxuriosus factus sum.
|
10
|
FABIANI Noli pecuniam concupiscere. Quid tibi
|
|
dicam? Haec est quae auget discordiam urbis et
|
|
terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus
|
|
cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum
|
|
odium instigat, haec est quae senes corrumpit.
|
15
|
Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad
|
|
corpus rettulerunt. Nihil est mihi opus praecipienti-
|
|
bus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris
|
|
facere; navigabo si navigaris, militabo si militaris:
|
|
dic hodie, quid putes melius. Sed illud excipio: non
|
20
|
obicies quod elegeris.
|
|
BLANDI Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere:
|
|
adulescens, frugaliter vixi quamdiu patrem habui.
|
|
Ante me desisti, ante me coeperas.
|
|
†BLANDI† 'Senex luxuriaris.' Respondeo tibi:
|
3.1
|
adulescens enim navigavi. 'Ego' inquit 'iam
|
|
desii, tu nondum.' Non miror si prior desisti; prior
|
|
coeperas.
|
|
MENTONIS Quid? gaudiorum taedium cepisti?
|
5
|
Vere luxurior.
|
|
POMPEI SILONIS Si modo emendatus est filius
|
|
meus—solet enim etiam luxuria dissimulari—, suo
|
|
quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? Si
|
|
novercam haberes, iam abdicatus esses.
|
10
|
VIBI GALLI Convivae certe tui dicunt: vivamus,
|
|
moriendum est. Si intellego, hoc nulli magis in domo
|
|
dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam quam in te
|
|
non videbas. Adliga me, dum te custodias.
|
|
P. ASPRENATIS Quia nihil proficiebam obiur-
|
15
|
gando, volui illi vitam suam ostendere.
|
|
IUNI OTHONIS Malam causam haberem si alium
|
|
accusatorem haberem; malam causam haberem si te
|
|
filium non haberem.
|
|
Pars altera. IUNI GALLIONIS A laudibus patris
|
4.1
|
incipiam. Fuit hic adulescens temperatissimus, et
|
|
lubricum tempus sine infamia transit; duxit uxorem,
|
|
filium sustulit, ad aetatem perduxit. Iam senex
|
|
factus est, nisi quod sibi nondum videtur; <in>
|
5
|
luxuriam usque eo se proiecit ut accusem. Senex
|
|
amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus
|
|
unguentis et in praeteritos annos se retro agens et
|
|
validius in voluptatibus quam iuvenis exultans,
|
|
nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat;
|
10
|
at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit <virtutes>:
|
|
vitia lasciviunt.
|
|
PAPIRI FABIANI Navem in portu mergis. Alter
|
|
solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno,
|
|
alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti re-
|
15
|
pugnat. Non est luxuria tua qualem videri velis:
|
|
non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed
|
|
amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis
|
|
bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia
|
|
odit imitatur. Quis imperator ob hoc ipse de proelio
|
20
|
fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum
|
|
comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut
|
|
seditionem leniret, turbavit rem publicam? Non
|
|
coercet vitia qui provocat.
|
|
Latro sic divisit: an ob hoc accusari pater possit,
|
5.1
|
<quod luxuriatus sit>. Hic illam volgarem quaes-
|
|
tionem posuit quam solebat fastidire: †se leviter†
|
|
minime patri obici solere luxuriam, non magis quam
|
|
avaritiam, quam iracundiam; non vitia patris ac-
|
5
|
cusari solere, sed morbum. Ut possit aliquid praeter
|
|
dementiam obici patri, <an> luxuria non possit.
|
|
'Alioqui filiis' inquit 'abdicare permittitis <patres;
|
|
sed lex patri filium quia de alieno consumit abdicare
|
|
permittit>, hic de suo consumit.' Etiamsi ob hoc
|
10
|
accusari pater a filio <potest, an a tali filio> possit?
|
|
Hic vitiorum exprobratio. 'Sic ebrietatem patri obicis
|
|
ebrius, sic petulantiam iniuriarum damnatus?'
|
|
Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an,
|
|
si ad castigandum filium hoc consilio usus est, dam-
|
15
|
nandus sit. Ait enim adulescens: Quolibet alio
|
|
genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium
|
|
velles vindicare committendo? Turpe est sic casti-
|
|
gare vitia ut imiteris. Deinde, an consilio luxurietur.
|
|
Non enim concedit hoc filius: 'alioqui' inquit
|
20
|
'quare, si coepisti sic emendare filium, cum emen-
|
|
daveras non desinis?'
|
|
Cestius <a> parte patris aiebat simulationem
|
6.1
|
luxuriae significandam magis quam profitendam.
|
|
Ita, inquit, apparebit illum simulasse si etiamnunc
|
|
simulat; si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil
|
|
opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit;
|
5
|
emendatum autem esse non concessit, et adsidue dixit
|
|
nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere;
|
|
intermissa vitia vehementius surgere.
|
|
Latro aperte putabat simulationem confitendam.
|
|
Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed
|
10
|
prudentem defendere si, quod vitium videri poterat,
|
|
efficio consilium. Quare potius significet quam dicat
|
|
frugi <se> esse?
|
|
Blandus hac figura declamavit filium: ut pro ab-
|
|
dicato respondit.
|
15
|
Cestius aiebat adulescentis partem diligentius
|
7.1
|
colorandam: facere illum rem non ita probam: patri
|
|
non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque
|
|
sic narravit ut suam quoque luxuriam imputaret
|
|
patri. Non severam fuisse disciplinam, non bene in-
|
5
|
stitutam domus legem, quae posset adulescentis mores
|
|
formare et a vitiis aetatis abducere. 'Quodammodo'
|
|
inquit 'ad luxuriam a patre praemissus sum.
|
|
. . . unguento canos madentis et comissatorem senem: utique
|
|
nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videbatur.
|
10
|
Merito in adulescentibus <non> omnem luxuriam
|
|
vindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem
|
|
luxuriae istius exemplum. Quaeritis quae res mihi
|
|
remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam puta-
|
|
bam me non decere.'
|
15
|
Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit;
|
8.1
|
Flavum Alfium, auditorem suum, qui eandem rem
|
|
lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit:
|
|
cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugali-
|
|
tatem redisse et odio se vitiorum captum. 'Hoc
|
5
|
fuit' inquit 'quare desinerem: sentiebam' inquit
|
|
'me senem fieri.' Cestius hoc aiebat dulcius
|
|
quidem <esse>, sed corrumpi ultimam sententiam.
|
|
'Incredibile est,' inquit 'cum iuvenis sit, sensisse
|
|
illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuri-
|
10
|
atum donec sentiret senem se fieri.'
|
|
Fuscus Arellius dixit: Non accusaturus patrem sed
|
9.1
|
me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam.
|
|
Hoc consilium luxuriante filio honestum emendato
|
|
<est> supervacuum. In narratione hunc colorem
|
|
habuit: subito furore conlapsam patri mentem.
|
5
|
Meretricem vidi pendentem collo senis et parasi-
|
|
torum circumfusum patri gregem, turpes cum rivali-
|
|
bus rixas et ebrietati nocturnae additum diem.
|
|
Putavi initio et ego consilium esse, non morbum:
|
|
desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit.
|
10
|
Permanet in iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et
|
|
diutius. Quid faciam? ex suo more emendare
|
|
patrem volo: luxuriandum est.
|
|
Silo Pompeius patronum adulescenti dedit; quod
|
10.1
|
non putabat in accusatoris persona Latro faciendum:
|
|
<numquam certe esse factum> ut aliquis per patro-
|
|
num accusaret patrem.
|
|
Rufus Vibius <a parte> adulescentis: festivum
|
5
|
senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione
|
|
hoc usus est colore: solutum patrem iam mente eius
|
|
labente laudare coepisse luxuriam; dicere enim eos
|
|
felicius <vivere> qui sibi amare permitterent nec
|
|
cessarent tantum habere quantum cuperent; obiur-
|
10
|
gare interim <se> quasi non commodaret. 'Rusti-
|
|
cum' inquit 'iuvenem! Praematura' inquit
|
|
'severitas non est frugalitas sed tristitia: quid tu
|
|
senex facies?' Non creditis haec illum dixisse qui
|
|
vitia dum obiurgare vult luxuriatur?
|
15
|
Argentarius hoc colore declamavit: Duo luxuri-
|
11.1
|
antur una in domo: alter iuvenis, alter senex; alter
|
|
filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per
|
|
publicum incedit. Alter vobis hoc ait: 'Concessis
|
|
aetati iocis utor et iuvenali lege defungor; id facio
|
5
|
quod pater meus fecit cum iuvenis esset. Negabit?
|
|
Bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium
|
|
adulescentiae quasi debitum ac sollemne persolvero,
|
|
revertar ad bonos mores.' Qui qualem causam
|
|
habeat videritis; facit etiamsi non quod oportet fieri,
|
10
|
at quod solet. Alter ait: 'scio me novum civitatis
|
|
miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc casti-
|
|
gandi genus commoventius visum; ut emendarem
|
|
filium, ipse peccare coepi.' Ita, si avos viveret, ut
|
|
nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.
|
15
|
A parte patris Glycon Spyridion dixit: ἐγὼ μὲν
|
12.1
|
ἄρχομαι δαπανῶν, σὺ δ’ οὐ παύῃ.
|
|
Agroitas Massiliensis longe vividiorem sententiam
|
|
dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac
|
|
controversia tamquam rivales rixati sunt. Dicebat
|
5
|
autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter
|
|
Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum
|
|
inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur
|
|
haec fuit: ἐπὶ τῆς ἀσωτίας τοῦτο διαπεφωνήκαμεν·
|
|
σὺ μὲν δαπανᾷς ἡδόμενος, ἐγὼ δὲ λυπούμενος.
|
10
|
Damas Scombrus: ἐστυγημένην ἀσωτίαν ἀσωτεύῃ.
|
|
Diocles Carystius: εἴθ’ εὐχαριστοίης· ἄρτι ἐκ
|
13.1
|
τῆς ἀσωτίας μεταβάλλομαι.
|
|
Hermagoras raras sententias dicebat, sed argutas
|
|
et quae auditorem diligentem penitus adficerent,
|
|
securum et neglegentem transcurrerent. In hac
|
5
|
controversia dixit: ὦ τύχης δεινῆς· ταῦτα ἐπιτάτ-
|
|
τοντες ἀλλήλοις ἐποιοῦμεν.
|
|
Barbarus dixit vulgarem sensum satis vulgariter:
|
|
γνώσῃ, τέκνον, ὅτι νοῦς γήρᾳ συνανθεῖ.
|
|
Elegantius hoc conposuit Hispo Romanius: Placet
|
10
|
vobis frugalitas mea, quod patrimonium servavi, quod
|
|
adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper dilexi,
|
|
quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud ad-
|
|
firmo, nihil tota vita frugalius feci.
|
|
Rem ab omnibus dictam celerrime Syriacus Vallius
|
15
|
dixit: fili, quando vis desinamus?
|
|