| Incesta de Saxo | |
| Incesta saxo deiciatur. | 1.3.pr.1 |
| Incesti damnata, antequam deiceretur de | |
| saxo, invocavit Vestam. Deiecta vixit. Repetitur | |
| ad poenam. | |
| <PORCI> LATRONIS Hoc expectastis, ut capite | 1.1 |
| demisso verecundia se ipsa antequam impelleretur | |
| deiceret? Id enim deerat, ut modestior in saxo esset | |
| quam in sacrario fuerat. Constitit et circumlatis in | |
| frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi par- | 5 |
| um violasset inter altaria, coepit in ipso quo vindica- | |
| batur violare supplicio: hoc alterum damnatae in- | |
| cestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta | |
| est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta | |
| et damnata et deiecta est. Dubitari potest quin usque | 10 |
| eo deicienda sit donec efficiatur propter quod deiecta est? | |
| Patrocinium suum vocat pereundi infelicitatem. Quid | |
| tibi, inportuna mulier, precer nisi ut ne bis quidem deiecta | |
| pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus | |
| etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? | 15 |
| 'Invocavi' inquit 'deos.' Statuta in illo saxo | |
| deos nominasti—et miraris si te iterum deici volunt? | |
| Si nihil aliud, loco incestarum stetisti. | |
| CESTI PII narratio Quid agam? exponam quando | 2.1 |
| stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? Ista | |
| quia probavi damnata est. Quid postea accessit quod | |
| illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod | |
| ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se | 5 |
| innocentem quia perire non potuit. Ita lex de | |
| sacerdote inpura in iudicio quaeri voluit, de iudici- | |
| bus in supplicio? Ampliatur a iudicibus in poenam. | |
| Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, | |
| contra causam tuta poena sit. Non putas legem | 10 |
| cavisse ut perires quae cavit quemadmodum perires? | |
| Exoremus te, mulier, ut iterum absolvaris? Aut tu | |
| sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male | |
| de diis existimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. | |
| Lata est sententia; pronuntiatum est; damnata | 15 |
| es: interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: | |
| sunt dii? | |
| ARELLI FUSCI patris Iterum experiamur: quid | 3.1 |
| times propitios deos? 'Erat' inquit 'praeruptus | |
| locus et inmensae altitudinis <tristis aspectus>.' | |
| Dicebam tibi: incestam lex mori voluit. Stat moles | |
| abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis | 5 |
| quae aut elidant corpus aut de integro gravius im- | |
| pellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: | |
| [et inmensae altitudinis tristis aspectus] electus | |
| <is> potissimum locus ne damnati saepius deician- | |
| tur. | 10 |
| FULVI SPARSI A superis deiecta, ab inferis non | |
| recepta, in cuius poenam saxum extruendum est. | |
| IULI BASSI Nihil putaram amplius adici posse | 4.1 |
| audaciae istius quam quod in illa rupe Vestam nomin- | |
| averat: en, ab ipso supplicio in templum usque re- | |
| voluta quidquid secundum deos sanctissimum est | |
| contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam re- | 5 |
| verti fas est nisi ad saxum, †quanto minus quam† | |
| in templum resiluit? hoc potius venit ubi damnatur | |
| quam illo ubi absolvitur? | |
| ALBUCI SILI Si quis adhuc dubitabat de deiecta, | |
| veniat et sibi ipse credat. Haec inpudentia virginis | 10 |
| est? In urbe tam beata cum tot superfluant virgin- | |
| es, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteri- | |
| tis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. | |
| 'Quare ergo, si incesta sum, vivo?' Nescio; hoc un- | |
| um scio, nec fieri quod non potest nec portentum | 15 |
| esse quod potest. Absit nefas, te ut id saxum absol- | |
| vat quod tantum damnatas accipit. | |
| ARGENTARI narratio Paene, iudices, narrare coepi | 5.1 |
| qualis esset rea; sed quid efficiam cum illam in- | |
| cestam probavero? Nempe ut de saxo deicienda | |
| videatur? iam visa est. Non imitabor istius impuden- | |
| tiam, ut repetendo iudicium quod factum est in- | 5 |
| probasse videar. Quod exigebatur probavi; quod | |
| iudicastis exequor. | |
| CORNELI HISPANI Deos deasque invoco, quos | |
| priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam | |
| tardissime pereat. 'Invocavi' inquit 'numina.' | 10 |
| Quid invocas, mulier? Si innocens es, dii non sunt. | |
| Videte quantum sacerdos peccaverit quae nec ab- | |
| solvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti | |
| aut nos sacerdotem. Erras <si> satis ad sacerdotium | |
| putas perire non posse. | 15 |
| ROMANI HISPONIS Ab Tarpeio ad Vestam, cuius | 6.1 |
| vittam carnifex rupit, a templo ad saxum, a saxo ad | |
| templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et | |
| vota discursus est. Inter superos inferosque iactata | |
| in novam poenam revixisti. | 5 |
| POMPEI SILONIS narratio Quod ad rerum exposi- | |
| tionem pertinet, iudices, non committam ut ultionem | |
| deorum immortalium morer. 'Incesta saxo deici- | |
| atur.' Lege damnata est: habetis iudicium. | |
| Deiecta est: habetis exemplum. | 10 |
| VIBI GALLI narratio Brevis expositio rerum est: | |
| adversariam incesti postulavi, accusavi, damnavi, | |
| carnifici tradidi: permittitis iam abire? Accusator | |
| recedo; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii | |
| damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem? sero | 15 |
| innocentiam damnata concupisti, vitam deiecta. | |
| Ex altera parte. FULVI SPARSI Damnata deiecta | 7.1 |
| est: absoluta descendit. | |
| ARELLI FUSCI patris Putares puellam demitti, | |
| non deici. | |
| CESTI PII Nullam habebat gratiam: in templo | 5 |
| vixerat; itaque tantum deos invocabat. Lex sacer- | |
| dotem non usque ad saxum differret nisi expectaret | |
| deorum sententiam. | |
| Cornelius Hispanus descripsit altitudinem montis | |
| etiam secure despicientibus horrendam, et adiecit: | 10 |
| Carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tam- | |
| quam rea; contumax est innocentia; turpe putabat | |
| sacerdos rogare nisi deos. | |
| MARULLI Mirandum est si oppressa est virgo | |
| sine gratia? Cuius enim genibus submisit manus? | 15 |
| quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos? | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro in has quaestiones divisit: utrum | 8.1 |
| lex de incesta tantum sit, vel quae deiciatur nec | |
| pereat; an etiam damnata, si innocens post dam- | |
| nationem adparuit, deici non debeat. An haec | |
| innocens sit; an haec deorum adiutorio servata sit. | 5 |
| Cestius et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: | |
| an dii inmortales rerum humanarum curam agant; | |
| etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum | |
| agunt, an huius egerint. Improbabat Albucium quod | |
| haec non tamquam particulas incurrentes in quaes- | 10 |
| tionem tractasset sed tamquam problemata philo- | |
| sophumena. | |
| Fuscus Arellius pater sic divisit: utrum incestae | |
| poena sit deici an perire; utrum providentia deorum | |
| an casu servata sit; si voluntate deorum servata est, | 15 |
| an in hoc, ut crudelius periret. | |
| Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus | 9.1 |
| est; quid tamen Cestius senserit indicabo. Contra | |
| sacerdotem quidam dixerunt: videri deos infestos illi | |
| in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur. Aiebat | |
| Cestius malle se casu videri factum quam deorum | 5 |
| voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei | |
| fatemur, manifestius erit <contra> poenam servatam | |
| esse sacerdotem quam in poenam; itaque non pro- | |
| babat illud Triari: 'remissam tibi poenam putas? | |
| ampliata es.' Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud | 10 |
| iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam | |
| petitum est, non est damnantis sed dubitantis. | |
| Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam | 10.1 |
| Varus Quintilius, tunc Germanici gener ut praetexta- | |
| tus. Cum descripsisset circumstantium <indigna- | |
| tionem> quod tam cito oculis poena subduceretur, | |
| dixit: exaudierunt dii immortales publica vota et | 5 |
| preces: incestam ne cito supplicium transcurreret | |
| revocaverunt. Cestius multa contumeliose dixit | |
| in istam sententiam: Sic, inquit, quomodo quadrigas | |
| revocaverunt? Nam et ante posuisti <istam> simil- | |
| itudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum | 10 |
| multa dixisset, novissime adiecit rem quam omnes | |
| improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus ex- | |
| ercitum perdidit.' Filium obiurgabat, patri male | |
| dixit. | |
| Pastor Aietius hanc controversiam apud Cestium | 11.1 |
| dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: | |
| sic veneficiis corpus induruit ut saxa reverberet in- | |
| ultum. Cestius hunc corripuit et dixit: 'Hoc est | |
| quare ego auditores meos invitem ad alios audiendos | 5 |
| ire? Aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut | |
| pthisicus est.' Dicebat autem in Albucium, qui | |
| illis diebus dixerat in hac controversia: 'durius | |
| saxo,' et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: | |
| 'virgo desultrix.' Othonem Iunium patrem | 10 |
| memini colorem stultum inducere, quod eo minus | |
| ferendum est quod libros colorum edidit. 'Fort- | |
| asse' inquit 'poenae se praeparavit, et ex quo pec- | |
| care coepit cadere condidicit.' | |
| Silo Pompeius hunc colorem temptavit: prae- | 12.1 |
| statur, inquit, quaedam <et> damnatis sacerdotibus | |
| verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste | |
| detrahere. | |
| Hispanus dixit: ita putaveras una te poena posse | 5 |
| defungi, cum in saxo deos nominasses? | |
| Triarius indignantium voces descripsit et dicen- | |
| tium: Quia non potes, vis mori. | |
| Marullus dixit: Constitit in saxo, invocavit deos; | |
| publica indignatio exorta est: Audet ista nominare | 10 |
| deos, audet hoc loco? quid autem habet iam quod | |
| illos roget, nisi bonam mortem? | |
| Diocles Carystius dixit: καταπήδα καὶ δεύτερον | |
| καὶ τρίτον καὶ μέχρι ἂν πέσῃς ἐφ’ ὃ βέβλησαι. |