| Expositum Repetens ex Duobus | |
| Per vim metumque gesta ne sint rata. | 9.3.pr.1 |
| Pacta conventa legibus facta rata sint. | |
| Expositum qui agnoverit solutis | |
| alimentis recipiat. | |
| Quidam duos filios expositos sustulit, educavit. | 5 |
| Quaerenti patri naturali pollicitus est se indica- | |
| turum ubi essent si sibi alterum ex illis dedisset. | |
| Pactum interpositum est. Reddit illi duos filios, | |
| repetit unum. | |
| ARELLI FUSCI patris Aecum est ut cum alienis | 1.1 |
| dividamus liberos quos non dividimus cum matribus? | |
| Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis. | |
| Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideravi, pro | |
| utroque pactus sum. | 5 |
| ALBUCI SILI Una nati sunt, una expositi, una | |
| educati; redditi potissimum distrahuntur. Distraxit | |
| illos Fortuna aliquando a parentibus, numquam ab | |
| ipsis. Miseremini, iudices: gravis indiciva est. | |
| IUNI GALLIONIS Duos exposui quia alterum eligere | 2.1 |
| non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in | |
| iudicium veni sine ullo revertar; nam quem perdam | |
| eligere non possum. Causa pacti mei fuit ut habe- | |
| rem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi | 5 |
| debeo, non filios: pete quantum vis pro disciplinis, | |
| inputa quantum vis pro alumentis; licet plus petas | |
| dum <ne> minus reddas. Maiores nostri viderunt | |
| quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, | |
| quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro | 10 |
| patre lex [non] cum educatore pacta est. Non | 3.1 |
| potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. | |
| Si ex aequo dividimus, habeatur utriusque ratio: | |
| habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. | |
| Nolite timere, pueri, non diducam vos: aut utrum- | 5 |
| que habebo aut neutrum. In auctione fratres quam- | |
| vis hostilis hasta non dividit. Plus quiddam est gemi- | |
| nos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi | |
| cum altero est. | |
| FULVI SPARSI Ignoscere mihi adversarius debet | 4.1 |
| meos retinenti cum ipse alienos concupiscat. Repetit | |
| quos adhuc habuit, retineo quos modo agnovi. | |
| Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? | |
| CORNELI HISPANI Dic uter obsequentior sit, uter | 5 |
| indulgentior. 'Uterque <aeque>' inquis. Mira- | |
| ris si tam pios dividere non possum? Omnia pro filio | |
| paciscor praeter filium. | |
| VOTIENI MONTANI Ego vero ne patrocinium | 5.1 |
| quidem habebo: si tam facile liberos remitto, | |
| libenter exposui. Reddere est istud liberos an eri- | |
| pere? Utroque modo perdendi erant, vel paciscenti | |
| vel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum | 5 |
| exponerem. | |
| CESTI PII Ne dividerem filios, una exposui. | |
| Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus | |
| est. Iterum cogor exponere. | |
| Contra. IUNI GALLIONIS Expeditae partes ves- | 6.1 |
| trae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimit- | |
| tere. | |
| MENTONIS Iste adsuevit carere liberis, ego, etiamsi | |
| unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus | 5 |
| adsuevi. Quidquid umquam commisi—et habes | |
| domi quos de me interroges—, nihil umquam sine | |
| illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? | |
| Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos | |
| tales ut ex illis vel unus cuilubet satis sit? | 10 |
| POMPEI SILONIS Videte quam modeste agam: | |
| ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste eligat. | |
| VIBI RUFI 'Salvi sunt' inquam 'liberi tui': | 7.1 |
| post hanc vim meam iste me osculatus est. | |
| PASSIENI Cedo mihi tabulas testamenti: plures | |
| in testamento habeo quam in pacto. Hoc testa- | |
| mentum delere non cogito; si meos filios heredes | 5 |
| facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad | |
| filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, | |
| mihi usurpare dum litigo. | |
| ARELLI FUSCI patris Fertis hoc, optimi iuvenes? | |
| Ego vos expositos sustuli, ego educavi, ego aegro- | 10 |
| tantibus adsedi; senem me fecistis, et relinquitis? | |
| ARGENTARI In ista vi duos filios perdidi. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro sic divisit: <an> in re vis aut | 8.1 |
| necessitas sit. Nulla, inquit, vis est; arma lex et | |
| vincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil | |
| fuit in tua persona. Ille ait: Vis est et necessitas | |
| ubi velim nolim subcumbendum est mihi. Tum | 5 |
| autem necesse mihi <erat>; non enim poteram habere | |
| alterum filium nisi alterum promisissem. Respondetur: | |
| Primum non est vis ubi aliquid expediendae rei causa | |
| patiendum est, sed ratio: tamquam non possum do- | |
| mum habere nisi hanc emero; nulla alia venalis | 10 |
| est; hanc occasionem vidit venditor et premit. Non | |
| tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum | |
| calumnia excedet. <Deinde> dicat alius: necesse | |
| mihi erat. Tibi necesse? Carere primum etiam- | |
| nunc poteras; deinde et alia via poteras invenire, | 15 |
| sperare alium indicem. An aliter invenire non | |
| poteras? Ergo hoc tibi plus praestiti. | |
| An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescin- | 9.1 |
| dantur quae per vim et necessitatem gesta sunt si | |
| vis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, | |
| inquit, mea an tu cogaris si non a me cogeris; meam | |
| culpam esse oportet ut mea poena sit. Non, inquit; | 5 |
| neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo | |
| succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse quod | |
| aliquis non quia voluit pactus est sed quia coactus | |
| est. Nihil autem refert, inquam, per quem illi | |
| necesse fuerit; iniquum enim quod rescinditur facit | 10 |
| fortuna eius qui passus est, non persona facientis. | |
| Deinde: an ab hoc vis admota sit. Tu, inquit, | |
| mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas quam | |
| si pactus essem. Non est, inquit, admovere vim | |
| aliquid sub certa condicione promittere. Si qua | 15 |
| vis est, a te tibi adhibita est, quod exponere . . . et | |
| ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet | |
| quantum educatori superfuisset. | |
| Pro educatore Gallio hunc colorem secutus est: | 10.1 |
| se misericordia motum. Cum viderem, inquit, orbum | |
| sine herede, dixi mihi ipse: quid avidus es? possu- | |
| mus duo patres esse. Et dixit illam amabilem sen- | |
| tentiam: do itaque nunc poenas misericors. | 5 |
| Montanus Votienus sic coepit: si quis me videt, | |
| iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc soli- | |
| tudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem | |
| indicem. Et summisse cum adversario egit: rogavit | |
| ut altero contentus esset; et illam sumpsit contra- | 10 |
| dictionem: nescio, inquit, utrum <eligam>, et dixit: | |
| mihi crede, qui illos optume novi: utrumvis elige; | |
| ideo sic pactus sum, quia nihil intererat. | |
| Hispo Romanius erat natura qui asperiorem | 11.1 |
| dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut | |
| inveheretur tamquam in malum patrem et diceret | |
| crudeliter exponentem, perfide recipientem. In | |
| hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia | 5 |
| eripere; irascitur mihi quod [duo] educavi, quod indi- | |
| cavi. Et cum descripsisset saevitiam exponentis, | |
| adiecit: Etiamnunc mihi videtur eiusdem animi, | |
| eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui | |
| liberos suos educavit. Durus est pater, crudelis | 10 |
| est; nolite credere ex illa feritate tam subitam | |
| mutationem. Sinite me in filio uno non experiri. | |
| Dixerat <Cestius> in hac controversia in illa | |
| quaestione qua dicebat se non vim adhibuisse: | |
| Quid ergo? quis adhibuit vim? Tu tibi. Non est | 15 |
| quod dicat aliquis: quis sibi ipse vim adhibet? | |
| Solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. Et illud dix- | |
| erat: Placet mihi in inritum revocari quae gesta | |
| sunt. Quid do ne indicaverim? | |
| Argentarius dixit ex altera parte miseriorem se | 12.1 |
| nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tor- | |
| menta paterni animi descripsisset, ait: Etiamnunc | |
| pacisci volo. Quid do ut liberos meos recipiam? | |
| quid do ne agnoverim? | 5 |
| Indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens | |
| et mutari sententias suas. Quid putatis, aiebat, | |
| Argentarium esse? Cesti simius est. Solebat et | |
| Graece dicere: ὁ πίθηκός μου. Fuerat enim Argen- | |
| tarius Cesti auditor et erat imitator. Aiebat invicem: | 10 |
| quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et | |
| sic solebat iurare: 'per manes praeceptoris mei | |
| Cesti,' cum Cestius viveret. Omnibus autem in- | 13.1 |
| sistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, | |
| aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen | |
| optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, | |
| ut numquam Graece declamaret, <et> illos semper | 5 |
| admiraretur qui, non [fuerunt] contenti unius lin- | |
| guae eloquentia, cum Latine declamaverant, toga | |
| posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant | |
| et Graece declamabant; ex quibus fuit Sabinus | |
| Clodius, in quem uno die et Graece et Latine declamantem | 10 |
| multa urbane dicta sunt. Dixit Haterius quibusdam | 14.1 |
| querentibus pusillas mercedes eum accepisse cum duas | |
| res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos | |
| qui hermeneumata docerent. Maecenas dixit: Τυδείδην | |
| δ’ οὐκ ἂν γνοίης, ποτέροισι μετείη. Cassius Severus | 5 |
| venustissimam rem ex omnibus: qui ab auditione eius | |
| cum rediret, interrogatus quomodo dixisset, respondit: | |
| male καὶ κακῶς. | |
| Glycon dixit: ἂν ἀμφοτέρους μοι μὴ ἀποδῷς, | |
| ἀπολέσεις αὐτῶν τὸ δίδυμον. | 10 |
| Gallio autem elegantissime dixit a parte patris, | |
| cum ultima per testamenti figuram tractaret: | |
| quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis | |
| interrogem uter? | |
| Triarius dixit a parte educatoris: ergo ego tollere | 15 |
| potui, educare potui, tacere non potui? |