| A Filio in Arce Pulsatus | |
| Qui patrem pulsaverit, manus ei praecidantur. | 9.4.pr.1 |
| Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis | |
| accersit; inperavit adulescentibus ut patrem | |
| caederent. Alter ex his praecipitavit se, alter | |
| cecidit. Postea in amicitiam tyranni receptus | 5 |
| est. Occiso tyranno praemium accepit. Petun- | |
| tur manus eius; pater defendit. | |
| CESTI PII Felicior essem si plures reos defenderem. | 1.1 |
| TRIARI Haec vulnera quae in ore videtis meo | |
| postea feci quam dimissus sum. | |
| IUNI GALLIONIS Gratias ago filio quod me non | |
| reliquit solum tyranno. Quod manus illius passus | 5 |
| sum ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Ami- | |
| cus' inquit 'tyranni fuit.' Age, hoc tantum filius | |
| meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, | |
| iudices, ille contumax qui cum vapularem non rogavi. | |
| MUSAE Occisus est tyrannus; a quo putatis | 2.1 |
| nisi ab eo qui patrem pulsare [non] poterat? | |
| Praecidetis tyrannicidae manus? Quid hoc est? integer | |
| tyrannus iacet. Praecisas tyrannicidae manus arci | |
| praefigite. Non vindicem filium propter quem ne a | 5 |
| tyranno quidem inpune vapulavi? Postquam occu- | |
| pavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti | |
| venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. | |
| Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse | |
| fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: fili, | 10 |
| fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius | |
| meus qualem describitis, nescio cui magis expedierit | |
| tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus | |
| per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic | |
| huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyran- | 15 |
| num, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit.' Sic | |
| feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pieta- | |
| tis, queror: <non> validius patrem cecidisti quam | |
| iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus | |
| in me ingessi. | 20 |
| FULVI SPARSI Tales fuerunt ex quibus posset alter | 3.1 |
| tyrannum contemnere, alter occidere. | |
| IULI BASSI Conpressas fili manus in os meum in- | |
| pegi, caedentem consolatus sum. | |
| PORCI LATRONIS 'Caede' inquit 'patrem'; | 5 |
| dum ego neglegens sum, occupavit <praecipitare> | |
| se ex arce filius. Hoc non est patri parcere, sed sibi. | |
| Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. | |
| BLANDI Ut vidi tyrannicidam ex arce descen- | 4.1 |
| dentem, nihil prius quam manus osculatus sum. | |
| Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas | |
| praecidite. | |
| POMPEI SILONIS Utrum ex filiis meis probatis? alter | 5 |
| se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas | |
| manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno ser- | |
| virent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori | |
| liceat ut ego illum qui mori maluit parricidam vocavi. | |
| ARELLI FUSCI patris Rogo vos per securitatem | 10 |
| publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, | |
| per coniuges liberosque vestros. Nemo tam sup- | |
| pliciter audit me rogantem cum vapularem. Quam | |
| languidae caedentis manus erant! non putarem illum | |
| posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares | 15 |
| porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen | |
| indulgentiores sensi manus quam cum me caederent. | |
| VOTIENI MONTANI 'Pereat' inquit 'potius.' | 5.1 |
| Cum sint qui tam fortiter loquantur, vix inventus est | |
| qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, | |
| feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas | |
| leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater | 5 |
| gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli quod | |
| me non ceciderat. Necessitas magnum humanae | |
| inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, | |
| quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec | |
| excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Can- | 10 |
| nensis ruina conpulit; quae quidquid coegit defendit. | |
| Ille quoque mihi <non> pepercisset si unicus fuisset. | |
| Ille me fratri relinquebat: <relinqueret> hic tyranno? | |
| 'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent.' | |
| Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. | 15 |
| MENTONIS Quaeritis quis haec fecerit vulnera? | |
| Ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et | |
| vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus | |
| operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti. | |
| Ex altera parte. ARELLI FUSCI patris Tamdiu | 6.1 |
| cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. Quid? | |
| tu tyrannicidium facere non potes nisi in parricidio | |
| exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest.' Ma- | |
| lo; non enim tantum patrem, etiam patronum ceci- | 5 |
| disti. | |
| IULI BASSI Quoniam usque eo saeculum mutatum | |
| est ut parricidae pater adsit, nos istius advocationi | |
| adsimus? Defendit quamvis nocentem: ecquid | |
| agnoscitis indulgentiam? Illius est pater qui maluit | 10 |
| perire quam patrem caedere. †Infelix causam suam | |
| cum fratre iungebat.† Exclamat iste: nihil illi | |
| mandavi; ego tibi et pro illo satis faciam? 'Ut | |
| validius caederem, pro re publica' inquit 'feci.' | |
| Vis tu pudorem habere nec inputare idem et rei publicae | 15 |
| et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest.' At | |
| mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno | |
| iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus | |
| erat saevius, isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit | |
| 'occidi.' At patrem quantulo minus quam occi- | 20 |
| disti? | |
| POMPEI SILONIS Gaudeo in subselliis istius esse | 7.1 |
| patrem. Quomodo enim aliter efficere potuissem ut | |
| vulnera eius videretis? Nunc multum refert mea | |
| ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostendi- | |
| tur. Gravior esse testis solet qui a reo surgit. Talis | 5 |
| prorsus pater quem nemo alius posset caedere nisi | |
| <qui> amicus esse posset tyranni. Perit ne parri- | |
| cidium aut faceret aut videret: in illo praecipitio non | |
| minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. | |
| CORNELI HISPANI Descendebat cruentus pater, | 8.1 |
| vexato laceratoque ore vix agnoscendus; putares duos | |
| fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui | |
| patrem ceciderat: amicum occidit. | |
| CESTI PII 'Ego' inquit 'caesus sum; poenam | 5 |
| remitto.' Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui | |
| mori vellet. Dignus est quem invitum vindicetis. | |
| Quid? apud nos tantum crudeles patres vindicantur? | |
| 'Pater' inquit 'iussit.' Ergo frater tuus impius | |
| fuit, qui patri non paruit? Si quando lente pare- | 10 |
| bant satellites, aiebat tyrannus: non spectastis | |
| quemadmodum patrem ceciderit? 'Qui patrem | |
| ceciderit, manus eius praecidantur.' Hanc legem | |
| moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium | |
| et patrem tyrannus intercessit. | 15 |
| <{⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro sic divisit:> an non quisquis | 9.1 |
| patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil | |
| excipitur. Sed multa quamvis non excipiantur intelle- | |
| guntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa | |
| est; quaedam vero tam manifesta sunt ut nullam | 5 |
| cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere | |
| ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsavit, cum | |
| illi non supplicio sed remedio opus sit? Quid opus est | |
| caveri lege ne puniatur infans si pulsaverit patrem? | |
| Quid opus est lege caveri ne puniatur si quis vi patrem | 10 |
| sopitum et subita corporis gravitate conlapsum ex- | |
| citavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? | |
| Nondum de propria sed de communi causa loquor. | |
| Si efficio ut qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc | |
| animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio | 15 |
| fuerit. | |
| Si non quisquis patrem pulsavit puniri debet, <an | 10.1 |
| hic debeat>. Hanc quaestionem in partes plures | |
| divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogi- | |
| tate quam multa tyrannus exegerit. Pro publica | |
| innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos | 5 |
| faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit miserior | |
| fuit ipso vapulante. Illa non dicitur inpudica quae | |
| arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui | |
| deorum inmortalium dona manibus suis tulit ad tyran- | |
| num, aut qui funestas tyranni imagines inter effigies | 10 |
| deorum immortalium consecravit. An tutus sit qui | 11.1 |
| patre iubente fecit. Non cecidit sed paruit. Et illud | |
| dixit in narratione: stabat contumax fraterno vultu; | |
| intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit | |
| qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: | 5 |
| an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit, | |
| et hoc animo ceciderit ut aditum sibi faceret ad | |
| amicitiam tyranni. | |
| Montanus et illam quaestionem ultimam fecit: | |
| an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemp- | 10 |
| tum sit. | |
| Gallio illam quaestionem primam fecit: an ultio | 12.1 |
| caesi patris nullius sit nisi patris. Invitum, inquit, | |
| me non vindicabis. Si a quolibet alieno caesus essem | |
| et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. | |
| Atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius | 5 |
| idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem | |
| dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; | |
| itaque †nec taxatione† defungi damnatum aut iniuri- | |
| arum poena, sed manus perdere; ad omnes patres | |
| pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam | 10 |
| rem publicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui | |
| tyrannorum amici. | |
| Et ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo | 13.1 |
| fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi | |
| quaestioni Latronis, 'an tutus sit qui patre volente | |
| fecit,' nunc, inquit, fingis in fili patrocinium, sed | |
| tunc noluisti; et adiecit: Ne dixerit idem voluisse | 5 |
| patrem quod tyrannum. Quaeritis utri paruerit? | |
| tyrannus illum amavit tamquam sibi paruisset. | |
| 'Pater' inquit 'voluit': sed frater noluit. 'Pater' | |
| inquit 'voluit': ita tu non tyranno tantum sed etiam | |
| patri dignus parricidio visus es? Cum descripsisset | 10 |
| impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: | |
| tyrannum quoque tunc cum amare deberes occidisti. | |
| Montanus partem accusatoris declamavit et hoc | 14.1 |
| colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos | |
| patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; | |
| itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex in- | |
| pudicitia, contumacibus ex servitute, piissimo patri | 5 |
| tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et | |
| induxit illum animose loquentem qui iussus est prior | |
| patrem caedere: 'Quid si non cecidero?' inquit; | |
| 'quid facturus es? Torquebis? occides? Plus | |
| est quod imperas quam quod minaris.' Certamen | 10 |
| erat in uno homine utrum plus posset natura an ty- | |
| rannus. 'Caede' inquit: 'non caedo'; 'ver- | |
| bera': 'non ferio.' Haec fratre audiente. Et | |
| illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, | |
| magis praemium extimuit tyrannici imperi quam im- | 15 |
| perium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati | |
| patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque | |
| caesum putes. | |
| Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici | 15.1 |
| <quam quod Marcellus Marcius dixit>: ex hac | |
| parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat: morieris | |
| nisi cecideris; morere ne caedas. | |
| Cestius dixit: Tyrannus imperat ut patrem caedas: | 5 |
| non est novum. Noluisti facere: laudaturum me | |
| putas? Ego vero non laudo; alterius ista gloria | |
| est: tu fratrem imitatus es! | |
| Argentarius dixit: tu patrem cecidisti cum et legem | |
| nosses et fratrem. | 10 |
| Montanus dixit: parricida, [voluisti] violasti | |
| patris corpus, fratris beneficium. | |
| Ab altera parte hoc colore omnes declamaverunt, | 16.1 |
| tamquam patre iubente fecisset. | |
| Triarius dixit: in fili mei manus incucurri. | |
| Bassus Iulius dixit: ego me fili mei manibus cecidi. | |
| Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum | 5 |
| filium meum custodiri iussit, ne mori posset. | |
| Cestius ait in narratione: Tyrannus iubet caedere, | |
| exposita tormenta sunt; quid faciat? Moriatur, | |
| inquis. Hoc dicis: ne caedat patrem, occidat. | |
| Fuscus Arellius dixit: conplecti volo istas manus | 10 |
| optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. | |
| Gallio dixit: viderit quantum tibi se putet debere | |
| res publica; ego plus me quam illam debere tibi | |
| iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. | |
| Montanus Votienus dixit in narratione: si per- | 15 |
| severas, fili, fratrem sequar: videris utrum caedere | |
| patrem malis an occidere. | |
| Hanc controversiam et ab Asilio Sabino bene decla- | 17.1 |
| mari memini. Describe, inquit, describe tyrannum | |
| occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. | |
| O te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque | |
| intellegis quanto frater tuus honestius perierit quam | 5 |
| tu occideris. Illud non probavi, quod multa in re | |
| severa temptavit salse dicere. Erat autem urban- | |
| issimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid | |
| in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret. | |
| Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, | 18.1 |
| accusaret et videretur laturus calumniam, tristem | |
| circa coronam iudici obversari et totiens occurrere | |
| eunti Syriaco et quaerere quid haberet spei, deinde | |
| post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret quod | 5 |
| tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, | |
| timebam ne uno rhetore plus haberemus. | |
| Et testis productus cum interrogatus esset an | |
| accepisset a patre . . . sestertia, dixit accepisse; | |
| an haberet: <scire se> negavit; deinde inter- | 10 |
| rogatus an calumniam haberet, ipse, inquit, negle- | |
| gentiam meam nosti: an habeam nescio, accepisse | |
| me scio. | |
| Et in Domitium, nobilissimum virum, in consulatu | |
| cum thermas prospicientis viam Sacram aedificasset | 15 |
| <et> coepisset deinde rhetores circumire et de- | |
| clamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et | |
| matri tuae querenti de tua desidia dixeram: πρῶτον | |
| κολυμβᾶν, δεύτερον δὲ γράμματα. | |
| Duas eius urbanas res praeterire non possum. | 19.1 |
| Secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam | |
| proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut | |
| Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est | |
| barbam et capillum magistratui Cretensium summittere. | 5 |
| Surrexit Sabinus et silentium manu fecit; deinde ait: | |
| hunc magistratum ego Romae bis gessi. Bis enim reus | |
| causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene | |
| precati Caesari petebant ut illum honorem Sabinus et tertio | |
| gereret. | 10 |
| Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: | 20.1 |
| oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae | |
| postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisce- | |
| retur: erat inter infames maxime et invisos homines | |
| Turdus. Cum Turdus promitteret iturum se, ut | 5 |
| inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad | |
| Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc | |
| Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa | |
| illum diserte dixisse memini cum introductus esset | |
| ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acci- | 10 |
| peret. Tunc dixit de fame questus: nihil onerosum | |
| a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. | |
| Et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire homi- | |
| nem calamitosum: | |
| saepe qui misereri potuit misericordiam rogat. | 15 |
| Et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: | 21.1 |
| homo, inquit, adhuc indemnatus, ut possim vivere | |
| parricidas panem rogo. Cum movisset homines | |
| et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: | |
| rogavit ut in lautumias transferretur: non est, inquit, | 5 |
| quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; | |
| illa enim minime lauta res est. | |
| Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte | |
| nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam | |
| suam effugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne | 10 |
| in declamationibus iocaretur qui iocabatur in miseriis | |
| ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis | |
| nescit, potuisse quis credit? | |
| Murredius non degeneravit in hac controversia; | 22.1 |
| nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, | |
| et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum | |
| luctor, visus est patrem cecidisse. | |
| Unum ex his quos audivi declamantis scio Men- | 5 |
| tonem usum non patrono patre sed advocato; | |
| ipsum tyrannicidam induxit dicentem et <hoc> | |
| colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat | |
| incredibile omnibus videri patrem coram tyranno | |
| caedi se iussisse, sed inisse se parricidi consilium ut | 10 |
| per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad | |
| tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est | |
| cum describeret se patri manus adferentem: nihil | |
| in toto tyrannicidio difficilius feci. Et illud dixit: | |
| iam tum factum esset tyrannicidium si me frater non | 15 |
| dereliquisset. Et illud dixit: vos ego tunc respexi, | |
| templa leges rem publicam; nam si me tantum spec- | |
| tassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater | |
| effugerat. |