| Privignus ab Avo Raptus Novercae | |
| De vi sit actio. | 9.5.pr.1 |
| Quidam duos filios sub noverca amisit: dubia | |
| cruditatis et veneni signa insecuta sunt. Ter- | |
| tium filium eius maternus avus rapuit, qui ad | |
| visendos aegros non fuerat admissus. Quaeren- | 5 |
| ti patri per praeconem dixit apud se esse. | |
| Accusatur de vi. | |
| IUNI GALLIONIS Violentus et inpotens senex | 1.1 |
| hominem liberum sinu meo rapui. Quod servare | |
| tibi difficile est avo dona. Quotiens, miserrume | |
| puer, audies <a> noverca: 'quis es tu? fugitive, | |
| reductus es?' Habui filiam, quamvis iste unum filium | 5 |
| habeat, fecundam. Quam indulgenter puerperia di- | |
| visit! Natus est filius, dixit: 'filius hic meus est'; | |
| natus est alter, dixit: 'hic patris est'; natus est | |
| tertius, dixit: 'hic avi est.' Cum quaereret iste | |
| filium, erant qui suaderent et dicerent: 'tace, | 10 |
| meruit excludi.' | |
| CESTI PII Quam causam rapiendi habui inpotens | |
| senex? Numquid fratres eius occideram? Ignos- | |
| cite mihi si tantum filiae meae mandata narro: hanc | |
| solam ex meis morientem vidi. Habui filiam: de | 15 |
| omnibus meis habeo dicendum 'habui.' Vaga- | |
| batur lugubri sordidaque praetexta; omnes illius | |
| miserebantur, quosdam etiam dicentis audivi: 'quid? | |
| iste puer matrem non habet? patrem non habet? | |
| avum non habet?' | 20 |
| ARELLI FUSCI Tres filios filiae meae debes, | 2.1 |
| unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? | |
| ne non admittare cum veneris? Exposuisse hactenus | |
| iuvat; iam nunc fortuna aut noverca narranda est. | |
| Ut vidit me, haesit complexibus meis puer; oscula- | 5 |
| bar miser, interrogabam de fratribus; dum inter- | |
| rogo, dum fleo, perveneram domum. Rogo ne hoc | |
| causam meam peiorem fecerit, quod ille quem rapui | |
| unicus erat. | |
| VOTIENI MONTANI Mitte sis praeconem; adice | 3.1 |
| illi omnia insignia: 'hic puer matrem perdidit, | |
| fratres amisit, novercam habet': adfirmo tibi, non | |
| indicabit quisquis faverit. Erras et vehementer | |
| erras: filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris | 5 |
| non perdidisti. Utra tandem iustior querella est? | |
| pater ab avo unum repetit, avus duos a patre. | |
| VIBI RUFI Raptor ille et inpotens, dum moriuntur | |
| nepotes mei, ad ianuam steti: plus habeo quod avo | |
| quam quod reo timendum sit. | 10 |
| FULVI SPARSI Unus perit, alter perit: totiens | 4.1 |
| fortunam accusas, numquam novercam. Facinus | |
| indignum! puer ad supplicium indiciva patris quae- | |
| ritur. Ad aegrotantem nepotem veni, non sum admissus: | |
| haec vera vis fuit. | 5 |
| ARGENTARI 'Noverca quos conscios habuit?' | |
| Nescio: domi non fui. Amissa filia volui aliquem | |
| adoptare ex nepotibus, sed aiebam: Quid necesse | |
| est? Quotiens videre volam, in domum veniam, | |
| quotiens volam, domum abducam. Agamus tam- | 10 |
| quam adfines: tres habes filios, dividamus; et vide | |
| quam non inprobam divisionem desiderem: ex | |
| tribus unum posco. Utinam omnis quos perdidit | |
| quaereret! | |
| BLANDI Cum tradere vellem puerum, nescio | 5.1 |
| quis exclamavit: 'puer, nunc peristi.' Nihil vobis | |
| subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indi- | |
| cavi. | |
| MENTONIS Rapui nepotem, habeo; redderem si | 5 |
| pater quaereret. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Montanus Votienus in has quaestiones | 6.1 |
| divisit: an in re vis sit. Nulla, inquit, vis est: quae | |
| arma, quam pugnam, quae vulnera habet? Volo | |
| mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba | |
| est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium | 5 |
| meum: immo nepotem suum sustulit, immo venientem | |
| non potuit excludere. An, si pro illo fuit fieri vim quoi | |
| facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa | |
| damnatur; solet enim esse et salutaris. Cum latrones | |
| aliquem obsiderent, si perfodissem villam, armata | 10 |
| manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset | |
| beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris | |
| ut medeantur vim adferunt. An pro illo fuerit rapi. | |
| Hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam | |
| patienter suos perdentis. | 15 |
| Gallio et illam quaestionem fecit et prius sumen- | 7.1 |
| dam quaestionem putavit ex persona quam ex re: | |
| an cum avo nepotis nomine agi possit; non magis, | |
| inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam | |
| cum matre. Habet sua iura natura, et hoc inter avum | 5 |
| patremque interest, quod avo suos servare licet, patri | |
| et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tam- | |
| quam cum alieno, ut dicas: 'quid tibi cum illo? | |
| quis es tu?' cuius intestati filius tuus heres futurus | |
| est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura | 10 |
| non lege sed natura nobis attributa. Nepotem suum | |
| avus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petu- | |
| lantius lascivientem feriet, nec iniuriarum quisquam | |
| cum illo aget. | |
| Et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: | 8.1 |
| 'licet mihi ut prosim vim facere,' deinde: 'huic | |
| profuit': an avo ignoscendum sit cum pro nepote | |
| adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractavit quam | |
| indignum esset damnari illum ob hoc. | 5 |
| Latro duas ultumas quaestiones aliter posuit et | |
| plus conplexus est: etiamsi vim fecit, an tamen dam- | |
| nari non possit si bono animo fecerit; <deinde: an | |
| bono animo fecerit.> Ait enim et de animo fieri | |
| controversiam avo et dicere patrem: non ut nepotem | 10 |
| servaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam | |
| veneficam, me tamquam veneficae emancipatum, quoi | |
| male liberi sui committerentur. | |
| Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, | 9.1 |
| ut diceret ne viva quidem uxore bene sibi cum socero | |
| convenisse, mortua vero professas inimicitias illum ges- | |
| sisse secum. Languente puero venisse illum cum | |
| convicio, cum vociferatione, nefaria et dicentem et | 5 |
| auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret | |
| hominem non ad officium nepotum sed ad invidiam | |
| et contumeliam generi venientem, qui ad sanos nepotes | |
| numquam dignatus esset accedere; medicos vero suasisse | |
| ne veniret et puerum confunderet et impleret | 10 |
| suspicionibus. | |
| Silonis Pompei color fuit, ut Latroni videbatur, qui | 10.1 |
| controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum | |
| ad inbecillum puerum. Ad aegros non semper ad- | |
| mitti, utique ad eos qui graviter aegrotent; saepe | |
| et patrem non admissum; sic avo quoque intempestive | 5 |
| venienti dictum: 'nunc non potes'; statim cum | |
| convicio abisse. In altero idem fecisse. Latro | |
| aiebat hunc colorem optumum esse si res ita esset, | |
| sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est ad- | |
| missus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc | 10 |
| illi dictum: 'nunc non potes,' sed 'ex toto non | |
| potes.' | |
| Gallio utrumque miscuit et hoc colore, qui videri | 11.1 |
| potest alioqui thema evertere, paratius usus est. | |
| Dictum est, inquit, illi: 'Quiescit puer, paulum | |
| commorare; medici vetuerunt quemquam admitti. | |
| Scitis solere illos dicere: nec si pater venerit.' | 5 |
| Protinus iste clamare coepit: 'testor me non ad- | |
| mitti' et tantum non tabellis signatis denuntiare. | |
| Avum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, | |
| inquit, venit cum convicio: 'iam unum occidistis, | |
| alterum occiditis.' Nihil est miserius quam ubi | 10 |
| aliquoi ex miseria sua invidia quaeritur. | |
| Non est admissus, cum diceret se nepotem suum | |
| non videre velle sed inspicere. | |
| * * sic egit: veni non ut istum accusarem sed ut me | |
| defenderem. | 15 |
| †Gallio† hoc colore usus est: non admisi avum | |
| quia dictum erat mihi hoc illum animo venire, ut raperet. | |
| Ex altera parte colorem hunc Cestius induxit: | 12.1 |
| timuisse se de puero. <Nec> frustra, inquit: duos | |
| occiderat noverca. Et ait: vellem ad vos nocentior | |
| venirem reus, vellem tres haberem. | |
| Argentarius hoc colore usus est: rogatum a puero | 5 |
| avum. Negabat, inquit, posse se vivere si in illa | |
| relinqueretur domo. | |
| Hispanus hoc colore usus est: affectu se ablatum. | |
| Sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari | |
| osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. Nolite | 10 |
| mirari: post longum tempus illum videram. | |
| Albucius hoc colore usus est, ut diceret noluisse | 13.1 |
| illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam | |
| fratres eius elati essent; <ei> qui postea decessit inter | |
| causas moriendi casum fratris fuisse. Et servavit | |
| hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem | 5 |
| diceret; aiebat iustissimum futurum avum si tantum | |
| defendere se voluisset. Quid ergo? quare rapuisti? | |
| Amabam; huic maxime ab initio animum meum | |
| addixeram. In domo vestra nihil praeter ipsam | |
| domum timui. Si apud me duo decessissent, ex | 10 |
| domo illum mea transtulissem. | |
| <Montanus Votienus> Marcellum Marcium aiebat | 14.1 |
| sic narrasse: Puer me secutus est. Non criminor | |
| vobis illum; quidquid est, <meo> potius quam illius | |
| periculo fiat: ego rapui. 'Ubi est?' inquit. | |
| Vivit, salvus est: veni et cum voles aspice. 'Redde' | 5 |
| inquit. †Suo ego asper;† age, monstrabo si vis | |
| quis ante me tibi filios abstulerit. | |
| Varius Geminus eundem sensum dixit: Quae est | |
| ista [aut] tam sera pietas, tam praepostera? Quaerere | |
| tuos a tertio incipis. | 10 |
| Montanus Votienus, homo rarissumi etiamsi non | 15.1 |
| emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationi- | |
| bus non evitat, in scholasticis quoque evitare non | |
| potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, | |
| minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scho- | 5 |
| lasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca | |
| sunt notantur. Memini illum pro Galla Numisia | |
| apud centumviros tirocinium ponere. Ex uncia heres | |
| erat patris sui Galla: obiciebatur illi veneficium. | |
| Dixit rem disertissumam et omnibus saeculis dura- | 10 |
| turam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi | |
| genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur | |
| nec veneficae. Non fuit contentus; adiecit: in | |
| paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut | |
| nullus. Etiamnunc adiecit: relinquis nocenti ni- | 15 |
| mium, innocenti parum. Ne sic quidem satiare se | 16.1 |
| potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis | |
| tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut | |
| totas perdere, et plura multo, quae memoria non | |
| repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et | 5 |
| alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis | |
| bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri | |
| obstat. | |
| Idem in hac declamatione fecisse eum memini. | |
| Erras, inquit, pater, et vehementer erras: quos | 10 |
| perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. | |
| Deinde: puer iste <si> invenitur perit. Deinde: | |
| quisquis puero favet ne inveniatur optet. Deinde: | |
| puer, nisi avum sequitur, fratres secuturus est; | |
| desine quaerere quem si inveneris sic perdes ut | 15 |
| invenire non possis. Et deinde: rapuit istum avos | |
| ne raperet noverca. Et deinde: unum tantum pater | |
| ex liberis suis quaerit qui salvus est. Glycon hunc | 17.1 |
| sensum semel dixit, sed genere corrupto: τοῦτο τὸ | |
| παιδίον ὅταν εὑρεθῇ τότε ἀπολεῖται. Habet hoc | |
| Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit; | |
| dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit | 5 |
| ne bene dixerit. Et propter hoc et propter alia quibus | |
| orator potest poetae similis videri solebat Scaurus | |
| Montanum inter oratores Ovidium vocare; nam et | |
| Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa | |
| referam quae Montaniana Scaurus vocabat, uno hoc | 10 |
| contentus ero: cum Polyxene esset abducta ut ad tumu- | |
| lum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: | |
| cinis ipse sepulti | |
| in genus hoc pugnat. | |
| Poterat hoc contentus esse; adiecit: | 15 |
| tumulo quoque sensimus hostem. | |
| Nec hoc contentus est; adiecit: | |
| Aeacidae fecunda fui. | |
| Aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam | |
| virtutem esse scire dicere quam scire desinere. | 20 |