| Filia Conscia in Veneno Privigni | |
| Venefica torqueatur donec conscios indicet. | 9.6.pr.1 |
| Quidam mortua uxore ex qua filium habebat, | |
| duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. | |
| Decessit adulescens; accusavit maritus nover- | |
| cam venefici. Damnata cum torqueretur dixit | 5 |
| consciam sibi filiam esse. Petitur puella ad | |
| supplicium. Pater defendit. | |
| CESTI PII Non est quod putetis has lacrimas aut | 1.1 |
| filiae esse aut reae: fratrem <flet>. Non prodesset | |
| tibi, puella, ne hoc quidem, quod te frater amavit, nisi | |
| mater odisset. Hoc me occidisti, noverca, quod | |
| scisti consciam eligere. Paene dixi: ante actam | 5 |
| eius vitam excutiamus. | |
| FULVI SPARSI Nefaria mulier, filiae quoque noverca, | |
| ne mori quidem potuit nisi ut occideret. Inter gladia- | |
| tores quoque victoris condicio pessuma est cum moriente | |
| pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam | 10 |
| qui vivere non potest, occidere potest. | |
| VIBI GALLI Concitatissuma est in morte rabies, et | 2.1 |
| desperatione ultima in furorem animus impellitur. | |
| Quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auc- | |
| torem per vulnera sua ruunt. Abscisa missione gladia- | |
| tor quem armatus fugerat nudus insequitur. Praecipitati | 5 |
| non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit, et | |
| naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus | |
| gratissimum est commori. | |
| VOTIENI MONTANI Dum filium vindico, ubi gra- | 3.1 |
| vissime mihi noceri posset ostendi. Veneficio simile | |
| mendacium! Si incredibile est parricidium <in nov- | |
| erca>, in sorore creditis? Non timeo ne quis hoc in | |
| sorore credat quod ego vix probavi in noverca. Natam | 5 |
| mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; | |
| aiebam: dum matris meminit, obliviscetur nover- | |
| cae. At illa dum novercae meminit matris oblita est. | |
| 'Filia' inquit 'mihi conscia est.' Post hanc | |
| vocem remissa putares tormenta: similis facta tor- | 10 |
| quenti est. Soror fratri venenum dedit? Quamdiu | |
| luctati sumus ut crederetur noverca privigno de- | |
| disse! Noverca, quod volueras consecuta es: dam- | |
| nasse iam paenitet. | |
| ARGENTARI Facio rem, iudices, non novam: libe- | 4.1 |
| ros meos a noverca vindico. Peto ne, quia filium vindi- | |
| cavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego | |
| victus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nover- | |
| cam. Hoc mihi carior est quod tam invisa matri | 5 |
| fuit. | |
| CORNELI HISPANI Si conscia esset, neminem | |
| expectarem: scitis quemadmodum veneficam oderim. | |
| Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam | |
| occidisti; non satis mihi ardere ignes videbantur, non | 10 |
| satis insidere verbera; dixi: si quid adicere tormentis | |
| tuis possum, <faciam; possum>, puto: iubebo | |
| filiam adferri; vocet hoc aliquis! Matrem quid | |
| expavisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? | |
| quid extimuisti tamquam novercam? | 15 |
| MARULLI Ne inter supplicia quidem desit occidere: | 5.1 |
| et hanc quisquam putet non potuisse venenum sine | |
| conscia dare? Puella quae occidisse fratrem dici- | |
| tur quid ante peccavit? Noverca quoque ante | |
| privignum occidit quam filiam. Haec bonae spei | 5 |
| est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. | |
| ARELLI FUSCI Etiam cineribus tuis infesta est | |
| noverca; quod unum potest, persequitur sororem | |
| tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? | |
| Prosit illi apud vos quod illam pater laudat, et prosit quod | 10 |
| talis mater accusat. | |
| MENTONIS Non misereris huius? miserior est | 6.1 |
| quam frater: ille habuit sine dubio novercam, | |
| haec matrem noverca peiorem. 'Conscia' inquit | |
| 'est filia.' Ego torqueri coepi, noverca torquere. | |
| Consecuta es, mulier, quod voluisti: solus omnium | 5 |
| magis sensi novercam cum perdidi. | |
| PORCI LATRONIS Habui filium tam bonum ut illum | |
| amare posset etiam noverca, nisi in eam incidisset quae | |
| posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt | |
| ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem | 10 |
| rei non intellegit, num est idonea parricidio? 'Sed | |
| veneficae' inquit 'filia est.' Si parentes inspi- | |
| ciuntur, cur non potius patri videatur similis, cui | |
| placet, quam matri, cui displicet? Denique non | |
| recuso quo minus in illa vel matris exigatur imitatio: | 15 |
| illa cum huius aetatis esset nec noverca erat nec | |
| venefica. | |
| ALBUCI SILI Duxi uxorem nullis adhuc in- | 7.1 |
| quinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: | |
| adhuc puella erat. | |
| BLANDI Ut scelerata sit, nempe matri suae | |
| similis est; ante veneficium oportet faciat quam parri- | 5 |
| cidium. 'Filia' inquit 'conscia est.' Di te | |
| perdant! etiam dum torqueris, occidis. Servus | |
| tortus Catonem conscium furti dixit. Quid agitis? | |
| utrum plus creditis tormentis an Catoni? | |
| BUTEONIS Si conscius a te, puella, quaeretur, | 10 |
| nominato patrem. Quod noverca tam sero, puella tam | |
| cito? 'Filia' inquit 'conscia est.' Male pereas! | |
| at ego te putabam unius novercam. | |
| TRIARI 'Filia' inquit 'tua conscia est.' Vide- | 8.1 |
| batur sibi post hanc vocem vicisse. Amissum fratrem | |
| flevit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; | |
| itaque illam noverca peius perire voluit quam privig- | |
| num. 'Filia' inquit 'conscia est.' Hoc ultu- | 5 |
| mum fuit novercae veneficium. | |
| Q. HATERI Succurrite, quaeso, ne, cum torta | |
| sit quia filium meum occiderat, filiam etiam dum | |
| torquetur occiderit. Liberos effero semper unius | |
| mulieris aut mendacio aut veneno. Non flet quan- | 10 |
| tum reae satis est. Quemadmodum illi extorquebo | |
| lacrimas? Adferte mihi imaginem fratris; videte | |
| subito desiderio fletus concitatos: numquid talem | |
| vultum cum mater torqueretur habuit? | |
| Pars altera. TRIARI Si odissemus te, pateremur | 9.1 |
| cum eiusmodi filia vivere. Quarundam ferarum catuli | |
| cum rabie nascuntur; venena statim radicibus pestifera | |
| sunt. Quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod | |
| illam noverca peperit? Quid illa quae fratrem in | 5 |
| moram sequentis patris sparsit? Habes exemplum | |
| quod et sorori conveniat et virgini. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Cestius in duas partes coniecturam | 10.1 |
| divisit, et primum quaesiit an illi conscia opus fuerit; | |
| deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non | |
| servavit autem modum; nam et illum locum diu | |
| tractavit: non posse sororem in mortem fratris | 5 |
| impelli, et interim tam puellam voluit videri ut nulli | |
| esset idonea ministerio. Itaque elegantissime de- | |
| ridebat Montanus Votienus in hac controversia inep- | |
| tias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec | |
| quae nominata est infans esset, nec intellegerent | 10 |
| si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc | |
| debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius | |
| aetatis in qua †et torta† credibile scelus. Illud | |
| quidem intolerabile esse aiebat: induxerat Cestius | |
| matrem dicentem filiae: 'da fratri venenum,' | 15 |
| <filiam respondentem: 'mater, quid est vene- | |
| num?'> | |
| Triarius multo rem magis ineptam, quia non in- | 11.1 |
| venit illam sed conrupit; nam ex Cesti sententia | |
| traxit; induxerat novercam dicentem: 'do fratri | |
| venenum'; fecit illam respondentem: 'mater, | |
| et mihi da.' Quid enim est tam absurdum quam | 5 |
| matrem sic locutam cum puella: 'do fratri vene- | |
| num'? | |
| Non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter | |
| Haterius usus est, cum ad epilogum pervenisset: | |
| Hoc loco debebat reus flere; num flet puella? | 10 |
| Inveniam quemadmodum fleat; aliquis hoc imagi- | |
| nem fratris. Illa enim, si tam puella est ut dicat: | |
| 'mater, quid est venenum?', non potest tantae | |
| pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas con- | |
| citet. | 15 |
| Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, | |
| <sed> maxime in eloquentia, cuius regula incerta | |
| est, ut vitia quidam sua et intellegant et ament. | |
| Cestius pueriliter se dixisse intellegebat: 'mater, | 12.1 |
| quid est venenum?'; deridebat enim Murredium | |
| qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum ad- | |
| loqui coepisset puellam et diceret: 'compone te in | |
| periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus | 5 |
| ad genua dimitte, rea es,' fecerat respondentem | |
| puellam: pater, quid est rea? Et aiebat Cestius: | |
| quod si ad deridendum me dixit, homo venustus | |
| fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; | |
| multa autem dico non quia mihi placent sed quia | 10 |
| audientibus placitura sunt. | |
| Et illud Rufi Vibi tolerabilius aiebat esse, sed et | 13.1 |
| ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in | |
| epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui | |
| et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, | |
| quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium, | 5 |
| sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium expor- | |
| tandos locari solere. Quid enim intellegi vult hac | |
| sententia? ex toto puellam ambulare non posse, | |
| <an non posse> usque in exilium? Verum est, sed | |
| nec mater eius potuisset. | 10 |
| Silo a parte patris comparationem fecit inter se | 14.1 |
| matris et filiae <et> totam hac figura declamavit: | |
| Non sum, inquit, vobis dicturus qualis debeat esse | |
| venefica. Operam perdam si coepero describere | |
| debere esse aetate provectam, usu exercitatam, | 5 |
| invisam viro, quae possit etiam filiam occidere. | |
| Supervacuum est uti pluribus verbis; in hac ipsa | |
| causa habemus veneficae exemplar. Comparemus | |
| inter se duas reas; nec est quod quaeratis aliquem | |
| qui cognitionem vestram per omnis comparationis | 10 |
| partis ducat; ego vobis dicam quomodo illam accu- | |
| saverim. Ego illi obieci ante actam vitam: vos huic | |
| potestis obicere? Et sic omnia circumit et com- | 15.1 |
| parando defendit. Illam quaestiunculam, quae in | |
| prima parte tractata erat a quibusdam, 'an illi | |
| utique opus fuisset conscia,' sic transcucurrit: | |
| aiebat, inquit, tota actione rea: 'dic quam consciam | 5 |
| habuerim'; ego negabam opus illi fuisse; aiebam: | |
| in eadem domo eras, venenum notum erat, novercae | |
| occasio facilis conviventi, non eras suspecta, nemo | |
| te timebat †propter sororem†. | |
| Ex altera parte hoc usus est colore: novercam ideo | 10 |
| venenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem | |
| illi et consciam fuisse venefici et causam. | |
| Omnes declamatores aiebat voluisse aliquid novi | 16.1 |
| dicere illo loco quo nominabat noverca filiam consciam. | |
| Dixit, inquit, Hybreas: τί οὖν; ἐψεύσατο κατὰ τῆς | |
| ἰδίας θυγατρός; οὔκ· ἀλλὰ κατὰ τῆς ἐμῆς. | |
| Hanc sententiam Fuscus Arellius, cum esset ex | 5 |
| Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad verbum | |
| quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? | |
| immo de mea. | |
| Modestius hanc sententiam vertit Haterius: | |
| Quid ergo? mentita est? Quidni illa mentiretur | 10 |
| de accusatoris sui filia? | |
| Cestius dixit: nominavit privigni sui sororem. | 17.1 |
| Albucius dixit: quid habuit quod dubitaret an | |
| parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius | |
| quem occiderat? | |
| Triarius dixit: Quid ergo? mater mentita est? | 5 |
| Tolle matris nomen: post damnationem noverca | |
| est. | |
| Blandus dixit: nominabo istam quae patri adfuit, | |
| istam quae mortuo fratre <flevit>, torta matre | |
| non flevit. | 10 |
| Silo Pompeius dixit: 'Filia' inquit 'mihi | |
| conscia est.' Post hoc eundem vultum eius notavi | |
| quem videram moriente privigno. | |
| Montanus Votienus Marcellum Marcium, amicum | 18.1 |
| suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis | |
| facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse | |
| sententiam: Invenit quomodo damnata accusaret, | |
| moriens occideret, torta torqueret. Non est hoc | 5 |
| indicium, sed alterum novercae veneficium. | |
| Latro dixerat, cum descripsisset tormenta: Insta- | |
| bam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes | |
| subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus | |
| admovebam. Ego non bibam sanguinem istius, non | 10 |
| eruam oculos? Filium mihi eripuit; nisi citius illam | |
| oppressissem, et filiam abstulisset. | |
| Triarius dixit: cum accusarem, obieci veneficium; | |
| in ultima parte inter preces meas excitavi puellam ad | |
| ultionem fratris sui: haec res maxime iudices movit, | 15 |
| haec maxume novercam offendit. | |
| Albucius dixit: postquam nominavit filiam, ad | |
| me respexit: videlicet ut sciret an satis torsisset. | |
| Nicetes egregie dixit in hoc eodem loco: συνοῖδέ | |
| μοί, φησιν, ἡ θυγάτηρ· καὶ προσέθηκεν· ἡ τούτου. | 20 |
| Montanus, cum diceret illum locum: quamvis | 19.1 |
| sceleratos parentes velle tamen innocentes liberos | |
| suos esse, dixit: potest ista filiam veneficam fingere, | |
| si potest facere; difficilius est liberos inquinare | |
| quam perdere. Et illud: Favete saeculo, iudices, | 5 |
| cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; | |
| favete ut nullum scelus commissum sit nisi quod | |
| solet; favete ut potius noverca non desierit parri- | |
| cidium facere quam soror coeperit. Damnare illam | |
| potui, effugere non potui. Sero fecisti, noverca: | 10 |
| si hoc ante dixisses, potuisti praevaricationem | |
| pacisci; <non> recte cum damnareris animosa | |
| eras. Recte nihil potes facere. Si qua est fides, | |
| accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo | |
| dimisi puellam, ipse omnes praegustavi cibos. | 15 |
| Incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem per- | |
| duxi novercam, timere de filia desii. | |
| Omnes illo colore usi sunt, a noverca nominatam | 20.1 |
| filiam in dolorem patris. Gallio plura dixit: for- | |
| tasse, inquit, hanc nominavit ut veros conscios celaret, | |
| fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc | |
| metu territus finem tormentis inponeret, fortasse | 5 |
| nimio dolore tormentorum stupefacta nescit quid | |
| loqueretur. Novissume dixit: fortasse in hoc, ut | |
| quae poenas venefici dabat accusationis exigeret. Illum | |
| sensum adiecit: Ex meis hoc adfectibus aestumo: | |
| tunc cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam | 10 |
| omnis ultionis vias oblitus innocentiae, si proprios | |
| habuisset filios noverca, occidissem. In hanc ipsam | |
| quotiens impetum facere volui! Sed propter hoc | |
| a me tuta erat quod a matre non erat. |