| Liber Decimus | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Quod ultra mihi molesti sitis non est: interrogate | 10.pr.1.1 |
| si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis | |
| ad senectutem meam reverti. Fatebor vobis, iam | |
| res taedio est. Primo libenter adsilui velut optimam | |
| vitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me | 5 |
| pudet, tamquam diu non seriam rem agam. Hoc | |
| habent scholasticorum studia: leviter tacta delec- | |
| tant, contrectata et propius admota fastidio sunt. | |
| Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam | |
| et dimittite vel adactum iureiurando quo adfirmem | 10 |
| dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad | |
| hanc rem pertinere iudicavi. | |
| Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. | 2.1 |
| Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo | |
| tempore suum populum habuerit, cum illum homines | |
| non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent), | |
| quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex | 5 |
| declamaverit: transeo istos, quorum fama cum ipsis | |
| extincta est. De Scauro si me interrogatis, cum | |
| illum mecum audieritis, iniqui estis. Non novi | |
| quemquam cuius ingenio populus Romanus per- | |
| tinacius ignoverit. Dicebat neglegenter: saepe | 10 |
| causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur disce- | |
| bat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat | |
| evocare aliquam vocem adversariorum et in alter- | |
| cationem pervenire: vires suas noverat. Nihil | |
| erat illo venustius, nihil paratius: genus dicendi | 15 |
| antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, | |
| ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem | |
| oratoriam aptatus. Sed ex his omnibus sciri potest | 3.1 |
| non quantum oratorem praestaret [ignarus] Scaurus, | |
| sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, | |
| in omnibus tamen aliquod magni neglectique in- | |
| geni vestigium extabat. Raro aliqua actio bona, | 5 |
| sed quam fortunae imputares: eo illum longa, immo | |
| perpetua desidia perduxerat ut nihil curare vellet, | |
| nihil posset. Orationes septem edidit, quae deinde | |
| <ex> senatus consulto combustae sunt. Bene cum | |
| illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius | 10 |
| pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; | |
| illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi | |
| caloris minus habent, neglegentiae non minus. | |
| Declamantem audivimus, et novissume quidem | |
| M. Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi dis- | 15 |
| pliceret. | |
| De T. Labieno interrogatis? Declamavit non | 4.1 |
| quidem populo, sed egregie. Non admittebat po- | |
| pulum et quia nondum haec consuetudo erat inducta | |
| et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. Ad- | |
| fectabat enim censorium supercilium, cum alius ani- | 5 |
| mo esset: magnus orator, qui multa impedimenta | |
| eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis homi- | |
| nibus pervenerat quam volentibus. Summa egestas | |
| erat, summa infamia, summum odium. Magna | |
| autem debet esse eloquentia quae invitis placeat, | 10 |
| et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, | |
| quantam vim esse oportet quae inter obstantia | |
| erumpat! Nemo erat qui non, cum homini omnia | |
| obiceret, ingenio multum tribueret. | |
| Color orationis antiquae, vigor novae, cultus inter | 5.1 |
| nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset | |
| utraque pars sibi vindicare. Libertas tanta ut liber- | |
| tatis nomen excederet, et quia passim ordines homi- | |
| nesque laniabat Rabienus vocaretur. Animus inter | 5 |
| vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus | |
| et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace | |
| posuisset. | |
| In hoc primum excogitata est nova poena; effectum | |
| est enim per inimicos ut omnes eius libri combureren- | 10 |
| tur: res nova et invisitata supplicium de studiis sumi. | |
| Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum ver- | 6.1 |
| sa crudelitas post Ciceronem inventa est; quid | |
| enim futurum fuit si triumviris libuisset et ingenium | |
| Ciceronis proscribere? Sunt di inmortales lenti qui- | |
| dem sed certi vindices generis humani, et magna | 5 |
| exempla in caput invenientium regerunt, ac ius- | |
| tissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit | |
| supplicio saepe expiat suo. Quae vos, dementissimi | |
| homines, tanta vecordia agitat? Parum videlicet in | |
| poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet | 10 |
| ipsos nova quibus pereatis, et si quid ab omni patientia | |
| rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriam- | |
| que nominis, invenite quemadmodum reducatis ad | |
| eadem corporis mala. Facem studiis subdere et in | 7.1 |
| monumenta disciplinarum animadvertere quanta | |
| et quam non contenta cetera materia saevitia est! | |
| Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia | |
| coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in | 5 |
| scripta Labieni sententiam dixerat postea viventis | |
| adhuc scripta conbusta sunt: iam non malo exemplo | |
| quia suo. | |
| Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes | |
| esse ingenio suo voluit, sed in monimenta se maiorum | 10 |
| suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet | |
| ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori nega- | |
| retur: non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit. | |
| Memini aliquando, cum recitaret historiam, mag- | 8.1 |
| nam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec | |
| quae transeo post mortem meam legentur. Quanta | |
| in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit! | |
| Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle | 5 |
| dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex | |
| senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum | |
| uri oportet, qui illos edidici. Monstrabo bellum | |
| vobis libellum quem a Gallione vestro petatis. | |
| Recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Mae- | 10 |
| cenatis, in quo suspicietis adulescentis animum | |
| illos dentes ad mordendum provocantis. | |
| <Nunc> autem, puto, iam nihil quod interrogetis | 9.1 |
| restat. Musa rhetor, quem interdum solebatis | |
| audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum | |
| habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum | |
| tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra | 5 |
| naturam essent. Quis enim ferat hominem de | |
| siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de spar- | |
| sionibus 'odoratos imbres' et in cultum viridarium | |
| 'caelatas silvas' et in picturam 'nemora sur- | |
| gentia'? aut illud quod de subitis mortibus memini | 10 |
| eum dicentem cum vos me illo perduxissetis: 'Quid- | |
| quid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid | |
| ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. Quaere | |
| nunc cur subito moriamur: mortibus vivimus.' | |
| Non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de | 10.1 |
| corio eius nobis satis fieri? Nec sum ex iudicibus | |
| severissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: | |
| multa donanda ingeniis puto; sed donanda vitia, | |
| non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta | 5 |
| sunt, non subtraham, licet non plura videantur: vos | |
| subiciatis. | |
| Moschus non incommode dixit, sed ipse sibi | |
| nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit, | |
| oratio eius non figurata erat sed prava. Itaque | 10 |
| non inurbane Pacatus rhetor, cum illi Massiliae mane | |
| occurrisset, schemate illum salutavit: 'poteram' | |
| inquit 'dicere: ave, Mosche.' Ipse ab eloquentia | |
| multum aberat; natus ad contumelias omnium in- | |
| geniis inurendas, nulli non inpressit aliquid quod | 15 |
| effugere non posset. Ille Passieno prima eius syllaba | 11.1 |
| in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, ille | |
| Sparso dixit scholam communem cum rhetore quo- | |
| dam, declamatore subtili sed arido, habenti: tu | |
| potes controversiam intellegere, qui non intellegis te | 5 |
| laterem lavare? Sparsus autem dicebat violenter, | |
| sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat, | |
| nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem | |
| diceret. Utebatur suis verbis, Latronis sententiis. | |
| Cum Basso certamen illi fuit, quem vos quoque | 12.1 |
| audistis, homine diserto, cui demptam velles quam | |
| consectabatur amaritudinem et simulationem actionis | |
| oratoriae. Nihil est indecentius quam ubi scho- | |
| lasticus forum quod non novit imitatur. Amabam | 5 |
| itaque Capitonem, cuius declamatio est de Popillio, | |
| quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasti- | |
| cus erat, in his declamationibus quae bene illi ces- | |
| serunt nulli non post primum tetradeum praeferendus. | |
| Primum tetradeum quod faciam quaeritis? La- | 13.1 |
| tronis, Fusci, Albuci, Gallionis. Hi quotiens con- | |
| flixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes | |
| Gallionem palma; reliquos ut vobis videbitur con- | |
| ponite: ego vobis omnium feci potestatem. Hos | 5 |
| minus nobiles sinite in partem abire, Paternum et | |
| Moderatum, Fabium et si quis est nec clari nominis | |
| nec ignoti. Cum vobis ad satietatem vestram me | |
| praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos quos | |
| non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad | 10 |
| famam pervenirent non ingenium defuit sed locus. | |
| Bene declamavit Gavius Silo, cui Caesar Augus- | 14.1 |
| tus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi | |
| colonia audisset, plenum testimonium reddidit; | |
| dixit enim: 'numquam audivi patrem familiae | |
| disertiorem.' Erat qui patrem familiae praeferret, | 5 |
| oratorem subduceret: partem esse eloquentiae puta- | |
| bat eloquentiam abscondere. | |
| Solebat declamare studiose et Turrinus Clodius, | |
| cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, | |
| adulescens summae eloquentiae futurus nisi mallet | 10 |
| exercere quantum habet quam consequi quantum | |
| potest. Sed Turrinus pater multum viribus demp- | 15.1 |
| serat dum Apollodorum sequitur ac summam legem | |
| dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi | |
| virium quantum valeret etiamsi ars abesset. Sen- | |
| tentias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. | 5 |
| Numquam non de colore Latroni controversiam fecit. | |
| Latro numquam solebat disputare in convivio aut | |
| alio quam quo declamare poterat tempore. Dice- | |
| bat quosdam esse colores prima facie duros et as- | |
| peros: eos non posse nisi actione probari. Negabat | 10 |
| itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim | |
| semet suas vires et illarum fiducia aliis metuenda | |
| et praerupta audere; multa se non persuadere iudici | |
| sed auferre. Turrinus contra nihil probare nisi | 16.1 |
| tutum; non quia inbecillus erat sed quia circumspec- | |
| tus. Causas nemo diligentius proposuit, nemo re- | |
| spondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, | |
| quam primam in provincia Hispania habuit, elo- | 5 |
| quentiae debuit. Natus quidem erat patre splendi- | |
| dissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenua- | |
| tas domus nobilis vires excitavit, et ita ad summam | |
| perduxit dignitatem ut, si quid illi defuerit, scias | |
| locum defuisse. | 10 |
| Inde filius quoque eius, id est meus—numquam | |
| enim illum a vobis distinxi—, habet in dicendo con- | |
| troversiam paternam diligentiam, qua vires ingenii | |
| sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere | |
| vitae sequitur, ad summa evasurus iuvenis nisi modicis | 15 |
| contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis | |
| cupiditatibus Fortuna praestet fidem. | |
| Horum nomina non me a nimio favore sed a certo | |
| posuisse iudicio scietis cum sententias eorum rettulero | |
| aut pares notissimorum auctorum sententiis aut | 20 |
| praeferendas. |