| Raptor Patrem non Exorans | |
| Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra diem | 2.3.pr.1 |
| tricesimum exoraverit, pereat. | |
| <Raptor> raptae patrem exoravit, suum non exorat. | |
| reum facit dementiae. | |
| Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid | 1.1 |
| obtorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. ne tristiore quidem | |
| vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. | |
| ne omnia vitia ab adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem | |
| accusat: haec intra triginta dies. putas me accusatori promissurum | 5 |
| quod filio negavi? miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem | |
| et nuptias dubia est. semper sibi licere omnia credidit, nihil me | |
| umquam rogavit. ignovit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? | |
| demens sum, vides, nimirum turpiter vivo, legem ignoro, dies | |
| tuos non numero. demens, inquit, es. potest aliquis ignoscere sic | 10 |
| roganti? deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me | |
| miserum, quam paene promisi! o me miserum, quod tantum tri- | |
| ginta diebus irasci possum! quid miraris, si illum citius exorasti? | |
| facilius est iniuriam donare quam crimen. procede in medium, | |
| senex, cuius misericordia crudelis sum. iam, inquit, angustum | 15 |
| tempus est: et tibi vacat accusare? sic aliquis exorat? sic depre- | |
| catur? apparet nunc te primum rogare. quid enim tamquam de- | |
| mens egi? non sum exoratus. nondum transiit tempus, etiamnunc | |
| exorari possum. quam inicum est nondum esse me nocentem et | |
| iam reum! | 20 |
| Pars altera. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, | |
| tempori multum. infelicior sum, quam si neutrum exorassem. si | |
| servaturus es filium, iam tempus fuit, si occisurus, iam tempus | |
| est. prior rogatus est qui magis timebatur. |