| Nepos ex Meretrice Susceptus | |
| Abdicavit quidam filium; abdicatus se contulit ad | 2.4.pr.1 |
| meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem | |
| misit: cum venisset, commendavit ei filium et decessit. | |
| pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. | |
| accusatur ab altero filio dementiae. | 5 |
| Dementia in me novi generis arguitur: sanus eram, si non | 1.1 |
| agnoscerem meos. expectabam, ut aliquis pro abdicato rogaret: | |
| nemo audebat propinquorum fratre cessante. deficientis spiritus | |
| in adventum meum sustinebatur. intravi; iam cadentes oculos ad | |
| meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo | 5 |
| et filium et animam deposuit. nuntiatum est mihi in ultimis esse | |
| filium, nec hoc a fratre. | |
| Pars altera. Pater istius incertus est; bene cum isto ageretur, | |
| si et mater. incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. | |
| mulier, nescio adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi | 10 |
| heredem, an quod dedisti. adoptavit eius filium, propter quam | |
| eiecerat suum. |