| Torta a Tyranno pro Marito | |
| Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio | 2.5.pr.1 |
| sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyran- | |
| num occidit. intra quinquennium non parientem steri- | |
| litatis nomine dimisit. agit illa ingrati. | |
| Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyran- | 1.1 |
| nus. trahebantur matronae, rapiebantur virgines, nullae tunc vide- | |
| bantur feliciores quam quae liberos non habebant. suspicatus est | |
| hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, | |
| sive non bene tegit vultus magna consilia; tamen de uxoris garru- | 5 |
| litate queri non potest, cum sciat, quemadmodum taceat. inposita | |
| in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad prae- | |
| sentem tyrannum. explicatur totus adversus infelicem feminam | |
| tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta virorum quo- | |
| que animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris | 10 |
| scientiam proponuntur, verberibus corpus abrumpitur. nescio, res | |
| publica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. | |
| miraris, si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occu- | |
| patum virum? scissum corpus flagellis, igne adustum tormen- | |
| tisque convulsum. ignoscetis puto mulieri, si dixero: fessa est. | 15 |
| quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam | |
| sustinere. verbera, laminae, eculeus, quidquid antiqua saevitia | |
| invenerat, quidquid adiecerat nova—quid amplius dicam? et | |
| tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. num premit | |
| censum onerosa sumptibus et, ut saeculi mos est, in deterius luxu | 20 |
| fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna | |
| privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos la- | |
| pillos? expecta, potest parere; non respondet ad certam diem | |
| fecunditas; sui iuris rerum natura est. utrum putas tuum esse | |
| mirandum tyrannicidium an huius silentium? | 25 |
| Pars altera. 'Ego torta sum'. merito obiceres, nisi te vindi- | |
| cassem. etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est | |
| beneficium scelus non facere; deinde nec scisti; non enim tibi | |
| indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis | |
| grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, | 30 |
| quod nescit. quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyran- | |
| nicidio cogitabam; postea cogitavi et haec ipsa mihi cogitandi | |
| causa fuit uxoris ultio. si quod audierat tacuit, non beneficium | |
| est, sed fides. | |
| Extra. L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis | 35 |
| causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi | |
| praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas | |
| agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tem- | |
| pore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: | |
| L. Vinicius ingenium in numerato habet. | 40 |