| Pater et Filius Luxuriosi | |
| Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. accusatur a | 2.6.pr.1 |
| filio dementiae. contradicit. | |
| Accusator meus inter se contrarios adfectus habet: cupit | 1.1 |
| reum damnari, crimen absolvi. 'sed tu senex' inquit; hoc dicis: | |
| luxuria tua serius coepit, citius desinet. quidam summum bonum | |
| dixerunt voluptatem. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo | |
| exemplum. ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. ebrie- | 5 |
| tatem patri obicis ebrius. | |
| Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus | |
| insanit. nemo vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse | |
| de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? non coercet vitia | |
| qui provocat. meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub | 10 |
| severa fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae | |
| posset adulescentis formare mores et a vitiis aetatis abducere. | |
| quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. madent un- | |
| guento cani et comissator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum | |
| sanus videtur. | 15 |