| Iusiurandum Mariti et Vxoris | |
| Vir et uxor iuraverunt, ut, si quid alteri accidisset, | 2.2.pr.1 |
| alter moreretur. vir peregre profectus est; misit nuntium | |
| uxori, qui diceret se decessisse. uxor se praecipitavit. | |
| recreata iubetur a patre virum relinquere; non vult. | |
| abdicatur. contradicit. | 5 |
| Dii inmortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: | 1.1 |
| effecistis, ut illud non periculum amantis esset, sed experimentum. | |
| hos dividere vult socer, quos ne mors quidem dividet? moriar, | |
| inquit; habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum | |
| rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt mari- | 5 |
| torum salutem. sollicitudine brevi * * . inter has puella viva nume- | |
| ratur. assiduae contentiones erant: 'sine te vivere non possum'; | |
| 'immo ego sine te'. qui certantium exitus solet esse, iuravimus. hic | |
| animus sine dubio iurantium fuit, ut vivi non diducerentur, cum | |
| illud quoque caverint, ne morte dividerentur. | 10 |
| Pars altera. Non possum, inquit, relinquere virum. quic- | |
| quam non potest, quae mori potest? paene, dum falsae mortis | |
| nuntium misit, verae recepit. potes sine viro pati; peregrinationem | |
| eius tulisti. iureiurando iam liberata es casu proximo. | |
| Extra. Ovidius Naso apud Arellium Fuscum magistrum suum | 15 |
| hanc controversiam declamavit; nam Latronis admirator erat. | |
| Latro in praefatione quadam dixit: non vides, ut immota fax | |
| torpeat et ignes exagitata restituat? mollit viros otium, ferrum | |
| situ rubiginem ducit. Naso dixit: | |
| vidi ego iactatas mota face crescere flammas | 20 |
| et rursus nullo concutiente mori. | |
| hic autem dixit: quidquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum | |
| et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde, ut iurare | |
| permittas, si amare permiseris. eiusdem: pauca nosti, pater, cri- | |
| mina: et litigavimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non | 25 |
| putas, peieravimus. rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret | |
| tres versus, invicem petivit, ut tres exciperet, in quos nihil illis | |
| liceret. scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos | |
| esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus | |
| primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros | 30 |
| fuerat: | |
| semibovemque virum semivirumque bovem; | |
| secundum: | |
| et gelidum Borean egelidumque Notum. | |
| ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad con- | 35 |
| pescendam licentiam carminum suorum, sed animum. aiebat in- | |
| terim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevus esset. |