| LIBRI SECVNDI | |
| Adoptandus post Tres Abdicatos | |
| Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum | 2.1.pr.1 |
| in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat. | |
| contradicit. | |
| Numquam futurum putavi, ut aut pater meus liberos odis- | 1.1 |
| set aut dives concupisceret. diu dubitavi, ille amicum temptaret an | |
| hic filium. ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites ro- | |
| gent? si inmerito abdicavit, odi patrem tot eicientem innocentes: | |
| si merito, odi domum tot facientem nocentes. amo aeque pauper- | 5 |
| tatem ac patrem: utroque adsuevi. non tibi per multos fulta liberos | |
| domus est, quamquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim | |
| adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest. abdico, | |
| inquit. apparet, unde venias. una inter nos disputatio est: iste | |
| me dignum putat beato patre, ego meo. divitem, inquit, esse | 10 |
| te volo. o me abdicandum, si talem patrem relinquo! quid me | |
| videri velis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed | |
| adoptor. non, ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est | |
| non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si | |
| non abdicor. quid interest, utrum eiciar an transferar? etsi pa- | 15 |
| rendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo effi- | |
| citur, ne pater sit. grave est carere unico, gravius eo, quem alius | |
| concupiscit. non delectant ignoti servorum domino greges nec | |
| sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. necesse est | |
| timeam infelicem liberis domum. non potest inveniri reconcilia- | 20 |
| tionis aptius tempus: dives filios quaerit. | |
| Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis in- | |
| commoda, quod abdicationem filius non timet. senatorium gra- | |
| dum census ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, | |
| census in castris ordinem promovet, censu iudex in foro legitur. | 25 |
| facilius est paupertatem laudare quam ferre. si emendati, inquit, | |
| fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si <furere> persevera- | |
| verint, habebo pro illis. | |
| Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores | |
| tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum | 30 |
| schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae | |
| sunt: non animus illis deest, sed corruptor. Gallus Vibius fuit | |
| tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc ac- | |
| cidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet, sed iudicio | |
| perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii | 35 |
| furorem putat, quod simulabat ad verum redegit. Otho Iunius | |
| pater edidit quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Anti- | |
| phontis libros vocat: tantum in illis somniorum est. Syriacus contra | |
| Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, | |
| dixit: per annos quindecim in officio tuo fui; dic, quid peccaverim? | 40 |
| sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis. |