| Ter Fortis | |
| Qui ter fortiter fecerit, militia vacet. | 1.8.pr.1 |
| Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire | |
| retinet; nolentem abdicat. | |
| Quod patriae superest, patri vindico. o me filio pugnante | 1.1 |
| iam lassum! iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si, | |
| quod legi satis est, patri nimis est? causa mihi abdicandi est, | |
| ne sine filio vivam. abdicatio mea in potestate abdicati est. opti- | |
| mus virtutis finis est, antequam deficias desinere. lex quoque | 5 |
| in ter viro forti aut diffidit aut consulit. | |
| Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. pudet me, ter | |
| victi militant. senator post sexagesimum et quintum annum in | |
| curiam venire non cogitur nec vetatur. quidquid honoris nomine | |
| datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, | 10 |
| cui necessitas iniungitur. otium imperas animo non otioso. tumul- | |
| tus exortus est: in me omnium civium diriguntur oculi; et adhuc | |
| —verum dicendum est—nihil mihi patria debet: numquam | |
| pugnavi nisi coactus. adhuc militia mea legis munus est. Athe- | |
| nienses abdicato vicerunt duce. quantum interest! ille abdica- | 15 |
| tionem virtute delevit, ego merui. |