A Piratis Tyrannicida Dimissus
|
|
Liberi parentes alant aut vinciantur.
|
1.7.pr.1
|
Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in ad-
|
|
ulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis
|
|
captus scripsit patri de redemptione; pater piratis epi-
|
|
stulam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecu-
|
5
|
niam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in
|
|
egestatem incidit, petit alimenta. negantem vult in vincla
|
|
ducere. contradicit.
|
|
'Si praecideritis'; si irasceris, scribe potius: 'si occideritis'.
|
1.1
|
tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne, quas manus
|
|
piratae solverunt, iudices alligent. pro adultero filio rogas. quae-
|
|
rite nunc, quomodo tyranni fiant. 'duplam dabo': apparet, pro
|
|
unico filio rogat; 'duplam dabo': alteram pro filio, alteram pro
|
5
|
tyrannicida; 'si manus praecideritis': hoc nec adultero fecimus
|
|
nec tyranno. etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epi-
|
|
stulam; et habes argumentum: dic: ego rogare etiam pro adul-
|
|
tero soleo. remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum
|
|
epistulis. hoc nostro saeculo ad fabulas deerat, ut narraretur
|
10
|
aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. eius crudelitatis emptor,
|
|
cuius nec pirata venditor. 'duplam dabo': quid necesse est?
|
|
potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuere praedones
|
|
et 'indica' inquiunt 'patri non omnia piratas vendere'. qualem
|
|
optem patrem, nescio: dives debilitat, egens alligat; neutrum
|
15
|
manibus meis expedit. ubi est patrimonium tuum, quo tyrannos
|
|
instruis, quo adulteros facis?
|
|
Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia:
|
|
unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem violare,
|
|
alium qui patrem. lex haec scripta est pro malis patribus; nam
|
20
|
boni etiam sine lege aluntur. sciebam piratas non facturos, nisi
|
|
pecuniam accepissent; et si sperassent, utique praecidissent. non
|
|
ira illa patris, sed calliditas fuit: unde redimerem, non habebam,
|
|
rogare in tam avara civitate neminem poteram, in qua ne filii
|
|
quidem patres alunt; usus consilio sum sciens piratas non cru-
|
25
|
deles <esse>, sed avaros: feci, ut desperarent posse redimi. an
|
|
prudenter cogitaverim, nescio; interim feliciter cogitavi. excussa
|
|
mens est, ex quo vidi unum in arce filium, alterum in adulterio,
|
|
tertium in parricidio, relictus solus, orbus, senex; qui color ad-
|
|
probandus est impetu; magna enim vi opus est, ut aliquis accu-
|
30
|
sando se miserabilem faciat.
|
|
Extra. Sparsum memini hominem inter scholasticos sanum,
|
|
inter sanos scholasticum.
|
|