| Archipiratae Filia | |
| Captus a piratis scripsit de redemptione; non redi- | 1.6.pr.1 |
| mebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret | |
| se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta | |
| est adulescentem, duxit illam. orba incidit. pater im- | |
| perat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. | 5 |
| nolentem abdicat. | |
| Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest vel | 1.1 |
| captivum, odisse vel patrem. in carcere, inquit, ac tenebris | |
| iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. puella non misericordia | |
| mota, sed libidine. | |
| Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem venire etiam | 5 |
| pater timuit. vidisses membra vinculis pressa, macie retractos | |
| introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis | |
| amare nisi misericors potest? in tot consulatibus Marius nihil | |
| habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extu- | |
| lissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit | 10 |
| Roma. quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam | |
| fecere rem publicam? non possumus una felices esse: quod sole- | |
| mus, una infelices erimus. |