| Raptor Duarum | |
| Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. | 1.5.pr.1 |
| Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, | |
| altera nuptias. | |
| Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, | 1.1 |
| alteram advocat. vindicate, patres; fortior publicae disciplinae | |
| severitas surgat: iam binae rapiuntur. coit populus velut publico | |
| metu territus et vix credens duos fuisse raptores. alteram iniuriae | |
| rapuit, alteram patrocinio. perieras iam, raptor, nisi bis perire | 5 |
| meruisses. si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc | |
| vitiasset, antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere | |
| mori? nihil amplius raptori praestare potes, quam ne tua lege | |
| pereat; contra alienam legem nullum ius habes. tu raptori prae- | |
| stas, ut illum ipsa non occidas; non potes praestare, ne quis | 10 |
| occidat. | |
| Pars altera. Inter pares sententias mitior vincat. refer Virgi- | |
| niam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. contumeliosum | |
| mihi erit te dignam videri, in cuius honorem homo occidatur, me | |
| dignam non videri, in cuius honorem servetur. | 15 |