Exul Raptae Pater
    Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. 4.3.pr.1
    Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet.
  <Quidam>, cum haberet filiam et filium, inprudentis
caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est;
raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, 5
ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad
filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit;
abdicat filium.
  Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neu- 1.1
trum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius.
filia etiam fratri paruit, filius nec patri. per humanos, inquit,
errores: agnovi preces meas. potes omnibus, inquit, ostendere,
hominem quam non possis occidere. scis me civem debere rei 5
publicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, pru-
dentes servavimus. aliquem in exilio infra fortunam meam vidi.
  Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum.
pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar,
quod absenti fecit iniuriam. non possum ob hoc abdicari, quod 10
lege factum est. non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam
non noveras. multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere.
et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille
is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. quia sciebat
malam causam suam, egit apud eum, qui illam non noverat. redit 15
superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. videbatur sic et
illic coegisse. aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo um-
quam tardius perit. collegit ingentem numerum perditorum, ex-
pugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat.
  Extra. Latro aiebat semper invisum esse qui reum alium 20
pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis
voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus,
qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet
rei fortunam, accusatoris invidiam. Asinius Pollio dicebat colorem
in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non pru- 25
denter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris
consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desideras-
set et minus quam probatio.