Phidias Amissis Manibus
    Sacrilego manus praecidantur. 8.2.pr.1
  Elii ab Atheniensibus Phidian acceperunt, ut his
Iovem Olympium faceret, pacto interposito, ut aut Phi-
dian aut centum talenta redderent. perfecto Iove Elii
Phidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam 5
sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus red-
dunt. petunt Athenienses centum talenta. contradicunt.
  Iam Phidian commodare non possumus. tunc demum illa 1.1
maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus
duxit. ante sibi quam operi Iovem fecit. sacrilegi vos estis, qui
praecidistis consecratas manus. primum sanguinem deus sui vidit
artificis. testor Iovem, proprium iam Phidiae deum. ars alios in 5
miseria sustinet, te miserrimum fecit. paciscendum Phidian manus
fecerant. sine eo Phidian nos recepturos putatis, sine quo vos
accepturi non fuistis? commodavimus qui facere posset deos,
recepimus qui ne adorare quidem possit. non pudet vos Iovem
debere sacrilego? superest homo, sed artifex periit. poenam nobis 10
Phidiae, non Phidian redditis. manus, quae solebant deos facere,
nunc ne homines quidem rogare possunt. talem fecit Iovem, ut
hoc eius opus Elii esse ultimum vellent. manus commodavimus,
manus reposcimus. Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex,
Atheniensis tantum reus. invoco deos et illos, quos fecit Phidias, 15
et illos, quos facere potuit. recepimus Phidian: confiteor, si pos-
sumus commodare.
  Pars altera. Habuimus aurum olim sacrum, habuimus ebur;
sacrae materiae artificem quaesivimus. disposueramus quidem, ut
aliis quoque templis simulacra Phidias faceret, sed non erat tam 20
necesse ornare deos quam vindicare.