| Infamis in Nurum | |
| Duorum iuvenum pater uni uxorem dedit, quo per- | 8.3.pr.1 |
| egre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus | |
| reversus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tor- | |
| mentis periit. maritus incerto, quid quaesierit, se suspen- | |
| dit. imperat alteri filio pater, ut eandem ducat; nolentem | 5 |
| abdicat. | |
| Duc, inquit, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum | 1.1 |
| frater invenit. haec est mihi causa abdicationis, quae fratri mortis | |
| fuit. duc, inquit, fratris uxorem. temptari me, si qua est fides, | |
| credidi. mulier, si nubere lugenti potes, facis, ut de te omnia | |
| credantur. cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, | 5 |
| populo rumoris, viro mortis. legi iam uxorem, quae, si peregri- | |
| natio inciderit, mecum peregrinari velit, quae, si viro aliquid acci- | |
| derit, nubere alii nolit. qui me abdicari audiunt, putant fratrem | |
| de me aliquid suspicatum. | |
| Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum | 10 |
| suspicatus est noluit vivere. inpulsu tuo frater torsit ancillam et, | |
| quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiavit. |