| Homicida Insepultus | |
| Homicida insepultus abiciatur. | 8.4.pr.1 |
| Quidam se occidit; petitur, ut insepultus abiciatur. | |
| contradicitur. | |
| Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. summam in- | 1.1 |
| felicitatum suarum in hoc removit, quod existimabat licere misero | |
| mori. infelicissime adulescens, cum te prohiberi etiam sepultura | |
| video, mirari desino, quod peristi. tales inimicos habes, ut <te> | |
| etiam mortuum persequantur. facilius miserum quam sceleratum | 5 |
| Fortuna vincit. sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam invidiosum, | |
| quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in | |
| morte repperisses. quid est in vita miserius quam mori velle? | |
| quid in morte quam non posse sepeliri? quis miretur eum mori | |
| voluisse, quem fugientem quoque Fortuna persequitur? omnibus | 10 |
| natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus, qui expulit, <sepe- | |
| lit;> suffixorum corpora <a> crucibus in sepulturam suam defluunt; | |
| eos, qui vivi uruntur, poena funerat. irascere interfectori, sed | |
| miserere interfecti. homicida, inquit, est, quia se occidit. huic | |
| irasceris, pro quo irasceris? non aliud Scaevolae Mucio cognomen | 15 |
| dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquit quam | |
| vilitas sui. non aliud Codrum illum ceteris imperatoribus exem- | |
| plum dedit, quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem | |
| cucurrit, nec ullo maior dux fuit, quam quod se ducem non esse | |
| mentitus est. non postulo, ut gloriosum mori, sed <ut> tutum sit. | 20 |
| non magis crudeles sunt qui volentes vivere occidunt quam qui | |
| volentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem | |
| locum fatum sepulturae miscuit; celebratur Cato: huic miserrimo, | |
| quod aliquid non ignave de spiritu suo statuit, tantum inpune | |
| sit. etiam vulnera infelicis in crimen scrutantur. aestimate, an | 25 |
| vivere licuerit, cui ne mori quidem licuit. | |
| Pars altera. Facinus indignum, si inveniuntur manus, quae | |
| sepeliant eum, quem occiderunt suae. sumpsit gladium, video | |
| ardentes oculos—in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogi- | |
| tat. nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius | 30 |
| inter scelera etiam hoc est, quod damnari non potest. contra hos | |
| inventum est, ut aliquid post mortem timerent <qui> non timent | |
| mortem. nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere. |