| Fortis Nolens ad Patrem Fortem Redire | |
| Abdicavit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; | 8.5.pr.1 |
| petit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. | |
| postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius | |
| contradicit. | |
| Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnavimus, post meam | 1.1 |
| vicimus. revertere, dignam te domum feci. isti oculi mei sunt, | |
| istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. si mereor prae- | |
| mium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. 'ego' inquit | |
| 'eadem lege praemium non accepi'. hoc est, unde abdicatus es, | 5 |
| quod putas nihil inter te et patrem interesse. post tam similia | |
| opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. | |
| admoneo te, iuvenis: hoc praemium qui recusaverat petit. 'timeo, | |
| ne me iterum abdices'. commissurum me putas, ut iterum rogem? | |
| bello graviore pugnavi, quo necesse fuit etiam senibus militare, | 10 |
| quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. ille | |
| annos suos exercuit, ego vici meos. tu fregisti bellum, ego sustuli. | |
| quanta adhortatio iuvenum fui senex fortis! utrique nostrum prae- | |
| mium reddite. militavi senex, militavi exanguis, militavi qui iam | |
| vicarium dederam. uterque nostrum cum rogatur fastidit, cum | 15 |
| relinquitur rogat. quid nos suspicari cogis, quod non vis in pater- | |
| nam domum venire nisi tuo praemio? turpe erat virum fortem | |
| nisi a patre coacto non recipi. | |
| Pars altera. Quid me captivum ex libero cupis? quid igno- | |
| miniae subicis virum fortem? quid efficis, ut possit abdicari? | 20 |
| 'meus' inquit 'es filius'. quid opus est praemio, si tuus sum? |