| LIBRI NONI | |
| Cimon Ingratus Calliae | |
| Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum | 9.1.pr.1 |
| utrumque interficiat, sine fraude sit. | |
| Ingrati sit actio. | |
| Miltiades, peculatus damnatus, in carcere alligatus | |
| decessit; Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium | 5 |
| se pro patris corpore dedit. Callias dives sordide natus | |
| redemit eum a re publica et pecuniam solvit eique filiam | |
| conlocavit. ille deprehensam in adulterio deprecante | |
| patre occidit uxorem. ingrati reus est. | |
| Adulterium mihi carcer est. ferrum mihi a lege traditum | 1.1 |
| ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, | |
| si solvisti tales manus. non potest generosus animus contume- | |
| liam pati. hoc interest inter fortunam parentis et fili, quod illius | |
| calamitatum exitus fuit carcer, mearum initium. unus Miltiadis | 5 |
| census inventus est Cimon filius. redemptus Cimon redemptoris | |
| felicitas est. reddam beneficium, cum tam honestum desideraveris | |
| quam dedisti. ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si ad- | |
| huc alligatas haberem manus? quid? tu poenam putas pro Mil- | |
| tiade alligari? magnum uterque beneficium, dum damus, recepi- | 10 |
| mus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. turpissimum | |
| duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. ego sum, qui | |
| referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi veros habere | |
| liberos contingat; quod quantum sit, Miltiades expertus est. di- | |
| gnus erat Callias talem genuisse, qualem redemit. dic nunc: 'ego | 15 |
| te carceri exemi', dum respondeam: 'ego me carceri tradidi'. | |
| numquam fiet, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus | |
| sum, quam quod pro Miltiade alligatus. ego me a te redemptum | |
| putabam; emisti me filiae tuae. Calliae filiam duxi: hanc tibi, | |
| pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. non possum ob id | 20 |
| damnari, quod lege feci. beneficium est quod totum eius causa | |
| praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut | |
| praeparat, non beneficium, sed consilium est. summo te dede- | |
| core liberavi; invitus beneficium <accepisti>. redemisti me et tu | |
| non rogantem. hic Virginios et quicumque vitiatas filias vel clau- | 25 |
| serunt vel occiderunt. | |
| Pars altera. Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam | |
| collocavi. obicio tibi, quod uxorem passus es adulteram fieri, | |
| quod non custodisti, quod moratus es, dum superveniret pater | |
| spectator suae calamitatis. ego non expectaveram, dum rogarer. | 30 |
| moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. mores puellae non | |
| tantum passus es in vitia labi sed ipse inpulisti; nactus occa- | |
| sionem non omisisti. | |
| Extra. Color et Gallioni et Latroni et Montano placuit, ut | |
| nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in soce- | 35 |
| rum, <in> infelicem. multa oratores, historici, poetae Romani a | |
| Graecis dicta non subripuerunt, sed provocaverunt. Thucydidis | |
| sententia est: δειναὶ γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγκρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκά- | |
| στων ἁμαρτήματα. Sallusti: res secundae mire sunt vitiis obtentui. | |
| cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallu- | 40 |
| stius vicit et <in> suis illum castris cecidit; nam in sententia | |
| Graeca tam brevi <habes,> quae salvo sensu detrahas: deme vel | |
| συγκρύψαι vel συσκιάσαι vel ἑκάστων, constabit sensus, etiamsi non | |
| aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia | |
| nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Livius tam | 45 |
| iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam | |
| translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sal- | |
| lustio. nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat | |
| quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si | |
| ante a Thucydide vincatur. | 50 |