| Flamininus in Cena Reum Puniens | |
| Maiestatis laesae sit actio. | 9.2.pr.1 |
| Flamininus praetor inter cenam a meretrice roga- | |
| tus, quae aiebat numquam se vidisse hominem decol- | |
| lari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maie- | |
| statis. | 5 |
| Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in convivio nihil | 1.1 |
| aliud nisi occiditis? uni fortasse osculo donavit homicidium. cena- | |
| turi carnifices manus abluunt. non inquiro in totum annum: una | |
| nocte contentus sum. facilius est, ut, qui multa meretrici dederit, | |
| homicidium neget, quam ut, qui homicidium dederit, quicquam | 5 |
| negarit. servum si verberari voluisses, extra convivium abdu- | |
| xisses. contactam sanguine humano mensam, strictas in triclinio | |
| secures: quis credit ista concupisse meretricem vel fecisse prae- | |
| torem? virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis | |
| victima trucidatur. me miserum, imperii Romani terrore lusisti. | 10 |
| legi potius quam scorto cadat. exsurgite Bruti, Horatii, Decii | |
| et cetera imperii decora: vestris fascibus, securibus vestris iam | |
| puellae iocantur obscenae. in eo, quod sub praetexto publicae | |
| maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis actione vindican- | |
| dum est. percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad | 15 |
| meretricem. | |
| Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, | |
| tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus per- | |
| cussit, videtur populus percussisse Romanus et foedere continetur. | |
| nunc nec viribus quicquam populi detractum est nec opinioni. | 20 |
| at ex te ceteros aestimant. et ante hunc alii fuerunt, pro quibus | |
| aestimari possent. nemo adscribit urbibus vitia singulorum. obi- | |
| ciunt, quod damnatus perierit meretrici, et postulant praetorem | |
| perire damnato. libido omnis intra meretricem est, crudelitas | |
| intra carcerem. multa populus Romanus in suis imperatoribus | 25 |
| tulit: in Manlio inpotentiam, a quo et filius et victor occisus est, | |
| in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. | |
| non putavi ad rem pertinere, ubi aut quando periret qui perire | |
| deberet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo | |
| tempore? est enim tempus, quo noxius perire non debeat? | 30 |
| Extra. Quaedam controversiae sunt, in quibus factum de- | |
| fendi potest, excusari non potest. non speramus, ut Flamininum | |
| iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tam- | |
| quam pro facto non emendato, sed non scelerato. T. Livius de | |
| oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et oratoris | 35 |
| obscuritatem severitatem putant: tamen in his etiamsi minus est | |
| insaniae minus spei est. illi, qui tument, qui abundantia labo- | |
| rant, plus habent furoris, sed plus et corporis; semper ad sani- | |
| tatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri | |
| non potest, qui simul et insanit et deficit. Murredius dixit tetra- | 40 |
| colon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer con- | |
| vivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut ex- | |
| pleretur numerus; quem enim sensum habet: 'serviebat dies | |
| nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in | |
| omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, | 45 |
| non curamus, ut sensus. omnia autem <genera> corruptarum sen- | |
| tentiarum de industria pono, quia facilius, et quid imitandum et | |
| quid vitandum sit, docemur exemplo. |