| Expositum Repetens ex Duobus | |
| Per vim metumque gesta ne sint rata. | 9.3.pr.1 |
| Pacta conventa legibus facta rata sint. | |
| Expositum qui cognoverit, solutis alimentis recipiat. | |
| Quidam duos expositos sustulit, educavit. quae- | |
| renti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi | 5 |
| essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum inter- | |
| positum est. reddit illi duos, repetit unum. | |
| Cum alienis dividemus liberos, quos non dividimus cum | 1.1 |
| matribus? utrumque genui, utrumque desideravi, pro utroque | |
| pactus sum. una nati sunt, una expositi, una educati; redditi | |
| distrahuntur. distraxit illos Fortuna aliquando a parentibus, num- | |
| quam ab ipsis. duos exposui, quia alterum eligere non poteram. | 5 |
| in auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit; plus quid- | |
| dam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam, | |
| nisi cum altero est. ignoscat retinenti meos, cum ipse concupiscat | |
| alienos. agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? omnia pro | |
| filio paciscor praeter filium. pactus sum flens, tremens, tamquam | 10 |
| cum exponerem. mihi tunc vis et necessitas erat; non enim | |
| poteram invenire filios, nisi alterum promisissem. | |
| Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem di- | |
| mittere. liberis hic carere consuevit, ego, et cum unum acce- | |
| pero, necesse est torquear: duobus adsuevi. vim vocas, quae te | 15 |
| patrem fecit? ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste electurus | |
| est. in ista vi duos filios perdidi. lex arma et vincula et ulti- | |
| mum periculum conplectitur. | |
| Extra. In Sabinum Clodium uno die et Graece et Latine | |
| declamantem multa urbane dicta sunt. dixit Haterius quibusdam | 20 |
| querentibus, quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res | |
| doceret: numquam magnas mercedes accipere eos, qui herme- | |
| neumata docent. Maecenas dixit: Τυδείδην δ’ οὐκ ἂν γνοίης, ποτέ- | |
| ροισι μετείη. Cassius Severus ab auditione eius rediens inter- | |
| rogatus, quomodo dixisset, respondit: male καὶ κακῶς. | 25 |