| A Filio in Arce Pulsatus | |
| Qui patrem pulsaverit, manus ei praecidantur. | 9.4.pr.1 |
| Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accer- | |
| siit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter | |
| ex his praecipitavit se, alter cecidit. post in amicitiam | |
| tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. | 5 |
| petuntur eius manus; pater defendit. | |
| Felicior essem, si plures reos defenderem. praecidetis ty- | 1.1 |
| rannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. tam | |
| necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, virgines | |
| rapere. o quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil | |
| necesse est! tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter con- | 5 |
| temnere, alter occidere. praecipitasti te, fili. hoc non est patri | |
| parcere, sed tibi. dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum | |
| est. utrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyran- | |
| num. suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, | |
| pater gemitus. necessitas magnum humanae infelicitatis patro- | 10 |
| cinium: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres, | |
| sed occiderint. si <unicus fuisset,> nec iste cecidisset. ille me | |
| fratri reliquerat, hic tyranno. in lege, inquit, nihil excipitur. sed | |
| multa, licet non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis an- | |
| gustum, interpretatio diffusa est. quid interest legem excipere, | 15 |
| ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non | |
| supplicio, sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsaverit | |
| patrem? hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior vapu- | |
| lante. non est inpudica, quae accersita est a tyranno; non est | |
| sacrilegus sacerdos, qui deorum inmortalium dona suis manibus | 20 |
| pertulit ad tyrannum. patre iubente fecit nec cecidit iste, sed | |
| paruit. ultio caesi patris nullius est nisi patris. si a quolibet alieno | |
| caesus essem et iniuriarum agere nollem, nemo nomine meo | |
| ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius, qui cecidit, ius | |
| idem eius, qui caesus est. | 25 |
| Pars altera. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno | |
| satelles. 'pro re publica feci'. idem et rei publicae inputas et ty- | |
| ranno. habuisti, quod iactares tyranno: frater maluit mori; perit, | |
| ne parricidium faceret aut videret. caesus, inquit, poenam remitto. | |
| mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. pater, | 30 |
| inquit, voluit, sed frater noluit. pater, inquit, voluit: ita tu non | |
| tyranno tantum sed etiam patri dignus visus es parricidio? ceci- | |
| disti patrem, cum et legem nosses et fratrem. | |
| Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam Sabinus | |
| ierat, in theatro Graeci postulare coeperant, ut Sabinus maxi- | 35 |
| mum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillos | |
| magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentio | |
| manu facto 'hunc magistratum' inquit 'ego Romae bis gessi'. bis | |
| enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene | |
| precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio | 40 |
| gereret. idem, cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, | |
| 'non est' inquit '<quod> quemquam vestrum decipiat nomen ipsum | |
| lautumiae; illa enim minime lauta res est'. iocabatur in miseriis | |
| ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, | |
| potuisse quis credit? | 45 |