| Privignus ab Avo Raptus Novercae | |
| De vi sit actio. | 9.5.pr.1 |
| Quidam duos filios sub noverca amisit, dubiis signis | |
| crudelitatis et veneni. tertium filium avus maternus | |
| rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. | |
| quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. | 5 |
| accusatur de vi. | |
| Habui filiam, quamvis unus filius supersit, fecundam. apud | 1.1 |
| me nutriatur sine. quid times? ne non admittare, cum veneris? | |
| non quaeris filios, quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. | |
| pater a me unum repetit, ego duos a patre. plus habeo quod | |
| avo, quam quod reo timendum sit. veni ad aegrotantes nepotes, | 5 |
| admissus non sum: haec vera vis fuit. nulla vis est, quae arma, | |
| pugnam, vulnera non habet. describe istius comitatum tumul- | |
| tus: unus <puer> est et unus senex. rapuisti, inquit, filium meum: | |
| immo nepotem meum sustuli, immo venientem non potui exclu- | |
| dere. si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberos- | 10 |
| que rapuissem, <accusari posset> beneficium meum? et medici | |
| alligant et corporibus nostris vi medentur. non potest mecum | |
| agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura, et hoc inter | |
| avum et patrem interest, quod avo servare licet suos, patri et | |
| occidere. quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quae- | 15 |
| rere tuos a tertio incipis. quisquis puero favit, ne inveniretur, | |
| optavit. | |
| Pars altera. Non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret | |
| uxorem veneficii, me veneficae emancipatum. mihi cum socero, | |
| iudices, ne viva quidem priore uxore convenit, mortua vero | 20 |
| inimicum professus languente puero cum vociferatione atque con- | |
| vicio auspicans, quidquid accidit, venit, qui ad sanos nepotes | |
| numquam ante venisset. non admisi; et tunc enim vidi venire | |
| rapturum. | |
| Extra. Habet hoc Montanus vitium: sententias suas repe- | 25 |
| tendo corrumpit, dum, non contentus unam rem semel bene | |
| dicere, efficit, ne bene dixerit. propter hoc solebat Scaurus | |
| Montanum inter oratores Ovidium vocare; nam et Ovidius nescit | |
| quod bene cessit relinquere. cum Polyxene esset adducta tumulo | |
| Achillis immolanda, Hecuba dixit: | 30 |
| cinis ipse sepulti | |
| in genus hoc pugnat. | |
| poterat esse contentus; adiecit: | |
| tumulo quoque sensimus hostem. | |
| neque hoc contentus adiecit: | 35 |
| Aeacidae fecunda fui. | |
| aiebat Scaurus non minus magnam virtutem esse scire dicere | |
| quam scire desinere. |