Filia Conscia in Veneno Privigni
    Venefica torqueatur, donec conscios indicet. 9.6.pr.1
  Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit
alteram et ex ea sustulit filiam. <decessit adulescens; ac-
cusavit maritus novercam> veneficii. damnata, cum tor-
queretur, dixit consciam filiam. petitur ad supplicium 5
puella. pater defendit.
  Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater 1.1
odisset. nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem
potuit, nisi et occideret. in gladiatoribus quoque condicio dura
victoris est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium
timeas, quam qui vivere non potest, occidere potest. concitatis- 5
sima est rabies in morte, et desperatione ultima in furorem ani-
mus inpellitur. quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis
auctorem per vulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat,
nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt
sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu 10
morientibus gratissimum est commori. o mendacium simile vene-
ficio! dum novercae meminit, matris oblita est. peto, ne, quia
filium vindicavi, filiam perdam. nisi succurritis, noverca vicit,
ego victus sum. ne inter supplicia quidem desivit occidere.
prosit apud vos puellae quod eam pater laudat, prosit quod 15
mater accusat. conscia, inquit, est filia. ego torqueri coepi, no-
verca torquere. habui filium talem, ut illum amare posset no-
verca, nisi in eam incidisset, quae odisse etiam filiam posset.
servus tortus furti Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis
creditis an Catoni? quod noverca tam sero, puella tam cito? in 20
hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.
  Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascun-
tur; venena radicibus statim pestifera sunt. quid illa, quae fratrem
in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum, quod et
sorori conveniat et virgini. noverca in hoc privigno dedit vene- 25
num, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.