LIBRI DECIMI
Lugens Divitem Sequens Filius Pauperis
    Iniuriarum sit actio. 10.1.pr.1
  Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum,
occisus inspoliatus inventus est. adulescens sordidatus
sequi divitem coepit; dives eduxit in ius eum et postu-
lavit, ut, si quid suspicaretur, argueret. adulescens ait: 5
'accusabo, cum potero'. dives petens honores repulsus
est; accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit.
  Gratias <ago> diviti, quod quos odit iam reos facere contentus 1.1
est. 'non ambulabis' inquit 'eadem via, non calcabis vestigia mea,
non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito
me, non tacebis': perieramus, si hic magistratus esset. quod sor-
didatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis; quod non accusavi, 5
timoris; quod repulsus est, vestrum est. honores patre meo vivo
numquam petivit. vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc
vitium habuisset et pater! quando vobis non sordidati sumus?
'accusa' inquit. pauper divitem? ambulare mihi arbitrio meo non
licet. 'accusa', inquit 'reum perage, perora'. quis accusare sic lo- 10
quentem potest? 'cur' inquit 'me sequeris?' aliud ergo pauperes
iter, aliud divites habent? quisquis percussor fuit, quasi dives
spolia contempsit. mortuo patre meo—metuo enim, ne quis se
laedi putet, si dixero occisum. 'sordidatus <es>' inquit; 'fles'. quid
aliud facere possum occisi pauperis filius? quid accusanti fecisset 15
qui persequitur tacentem? 'quare' inquit 'sequeris me?' ut ali-
quando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi.
eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. 'cur
non agis?' quia adeo non metuis, ut cogas. sordidatus sum. quod
reo licet, lugenti non licet? an ne lugebo quidem quem vindicare 20
non possum? non erat in illo praeda, quam grassator adpeteret;
erat summa virtus, contumax adversus fastidium divitiarum in-
nocentia: haec ab inimico petita sunt spolia. quis caedem machi-
natus est? scire non possum: quod dissimulari non potest, scio,
quis optaverit. et tu dives inimicus es et ille inspoliatus inventus 25
est: non est, cur accusem, sed est, cur suspicer.
  Pars altera. Vt scias te invidiam mihi facere, cum dixissem:
'accusa me', non negasti, sed respondisti: 'accusabo, cum potero'.