| Demens quod Mori Coegerit Filiam | |
| Dementiae sit actio. | 10.3.pr.1 |
| Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa | |
| parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis | |
| et occiso marito venit ad patrem, a quo non recepta | |
| ait patri: quemadmodum vis tibi satis faciam? ille re- | 5 |
| spondit: morere. suspendit se ante ianuam eius: accu- | |
| satur pater a filio dementiae. contradicit. | |
| Sic sibi satis fieri ne victor quidem voluit. nullum fuit in pro- | 1.1 |
| scriptione mulieris caput. inquinasti filiae sanguine penates. quam- | |
| quam quid loquor penates, tamquam in domo perierit? adlatum | |
| ad se Caesar Pompei caput flevit et hoc ille propter filiam fle- | |
| vit. 'quemadmodum vis satis tibi faciam?' hoc ipso satis fecisse | 5 |
| debuerat puella adeo et in maritum et in patrem pia, ut alterum | |
| usque in mortem secuta sit, alteri etiam morte satis fecerit. peri- | |
| culose offendo patrem, qui nescit ignoscere. 'morere'. quid aliud | |
| meruerat, si satis facere noluisset? defendisti Ligarium, Cicero. | |
| quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! ante ipsum | 10 |
| domus limen extincta est, ne dubitari posset, marito perisset an | |
| patri. 'meruerat' inquit. accusas etiamnunc? et certe iam tibi | |
| satis factum est. secutus est gener diversas partes, uxor suas. | |
| optima civilis belli defensio oblivio est. 'morere' inquit. etiam | |
| quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'oc- | 15 |
| cide', non 'morere', sed 'age lege': crudelitatem imperii verbo | |
| mitiore subducunt. | |
| Pars altera. Mores tuos patri debes adprobare, non patris | |
| regere. multa debes dementiae signa colligere; non potes patrem | |
| propter verba damnare. animadvertit Manlius in filium et in | 20 |
| victorem quidem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes, | |
| sed futuros: vide, an sub his exemplis liceat patri fortius tantum | |
| loqui. contumaciter rogavit et quemadmodum periit; nihil agnovi | |
| filiae, nihil victae. non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc | |
| irascitur fratri? cur me solum rogat, cum duobus satis facere | 25 |
| debeat? 'victor' inquit 'cito exoratus est': facilius est ignoscere | |
| bello quam parricidio. etiam morte patri quaesivit invidiam. perisse | |
| propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit, propter quem | |
| mori posset? |