| Mendici Debilitati | |
| Rei publicae laesae sit actio. | 10.4.pr.1 |
| Quidam expositos educebat et debilitatos mendicare | |
| cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae | |
| rei publicae. | |
| Factum est, ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. | 1.1 |
| vectigalis isti crudelitas <fuit> eo magis, quod omnes praeter istum | |
| misericordes sumus. effectum est, ut nihil esset miserius ex- | |
| positis quam tolli, parentibus quam agnoscere. alterius comminutas | |
| scapulas in deforme tuber extundit. produc familiam tuam. volo | 5 |
| nosse illam humanarum calamitatum officinam. sua cuique calami- | |
| tas tamquam ars adsignatur. intuemini illi erutos oculos, illi fractos | |
| pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. novum monstrum: in- | |
| teger alitur, debiles alunt. 'perissent' inquit. ita non infelicius super- | |
| sunt? 'perissent' inquit. interroga patres, utrum maluerint. quanti | 10 |
| ex his viri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec | |
| incredibilia loquor; ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. | |
| plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. | |
| expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeteris- | |
| sent. quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa | 15 |
| cessant. abscissa est illi lingua, et est rogandi genus rogare non | |
| posse. miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri | |
| soletis. istis nos vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem | |
| negavimus, quod tibi daturi erant? res indignissima: cum tam | |
| crudelis sit, misericordia publica vivit. exsurgite, miseri, et hodie | 20 |
| primum vobis rogate. 'tibi' inquit 'cotidiana captura non constat; | |
| apparet te nondum satis miserum videri'. occurrunt nuptiis dira | |
| omina, sacris publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem | |
| dicatis semianimes isti greges oberrant. alunt istum qui se alere | |
| non possunt. non est, qui rogare nesciat; solet etiam docere. | 25 |
| non habes tot membra, quot debes. ergo tu, cum de miseri- | |
| cordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? miseros qui sic | |
| rogant, miseriores qui sic rogantur! omnes omnibus stipem con- | |
| ferunt, dum unusquisque timet, ne filio neget. effecisti, ut maius | |
| esset malum educari quam exponi. timebantur ferae atque ser- | 30 |
| pentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter | |
| expositorum pericula non numerabamus educatorem. | |
| Pars altera. 'Debilitasti' inquit. plus illis patres nocuerunt. | |
| quid videtur lanista, qui iuvenes cogit ad gladium et tamen non | |
| accusatur laesae rei publicae? quid leno, qui stuprum pati cogit | 35 |
| invitas nec rem publicam laedit? ego reum non laudari desidero, | |
| sed absolvi; noceat hoc illi, cum honores petet. potest enim ali- | |
| quis et non esse homo honestus et esse innocens reus. ut illis | |
| multum ablatum sit, vita reddita est. rei publicae laesae non | |
| potest agi eorum nomine, qui sunt extra rem publicam. egens | 40 |
| homo et qui ne me quidem alere nedum alios possem, sustuli | |
| relictos, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed | |
| beneficio cederet, si vita servaretur. faciant invidiam, dicant | |
| illos per me tam misere vivere, dum fateantur per me vivere. | |
| unius misericordia vivunt, omnium aluntur. mirum est vacare | 45 |
| homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter | |
| mendicos agat. civitatis istius principes divitias suas exercent | |
| contra naturam: excisorum greges habent, exoletos suos, ut ad | |
| longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et, quia | |
| ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his | 50 |
| nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. curatis, quis ex | |
| solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur; non curatis, | |
| quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt | |
| et miserrimorum iuvenum simplicitate decepta speciosissimum | |
| quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt. | 55 |