| Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. | 6.pr.1 |
| Q. HATERI Sciant posteri potuisse Antonio | 1.1 |
| servire rem publicam, non potuisse Ciceronem. | |
| Laudandus erit tibi Antonius; in hac causa etiam | |
| Ciceronem verba deficient. Crede mihi, cum dili- | |
| genter te custodieris, faciet tamen Antonius quod | 5 |
| Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non | |
| dicit 'roga ut vivas,' sed 'roga ut servias.' Quem- | |
| admodum autem hunc senatum intrare poteris, | |
| exhaustum crudeliter, repletum turpiter? Intrare | |
| autem tu senatum voles in quo non Cn. Pompeium | 10 |
| visurus <es>, non M. Catonem, non Lucullos, non | |
| Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non | |
| <tuos>, tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? | |
| Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta | |
| sunt. M. Cato, solus maximum vivendi moriendique | 2.1 |
| exemplum, mori maluit quam rogare—nec erat | |
| Antonium rogaturus—et illas usque ad ultimum | |
| diem puras a civili sanguine manus in pectus sacer- | |
| rimum armavit. Scipio, cum gladium <in> pectus | 5 |
| abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant | |
| militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene | |
| se habet.' Victus vocem victoris emisit. 'Vetat' | |
| inquis '<me> Milo rogare iudices'; i nunc et | |
| Antonium roga. | 10 |
| PORCI LATRONIS Ergo loquitur umquam Cicero | 3.1 |
| ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius | |
| ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Sullana sitis | |
| in civitatem redit, et ad triumviralem hastam pro | |
| vectigalibus civium Romanorum mortes locantur; | 5 |
| unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinen- | |
| sisque ruina vincitur, consularia capita auro repen- | |
| duntur: tuis verbis, Cicero, utendum est: 'o | |
| tempora, o mores!' Videbis ardentes crudelitate | |
| simul ac superbia oculos; videbis illum non hominis | 10 |
| sed belli civilis vultum; videbis illas fauces per quas | |
| bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius | |
| corporis gladiatoriam firmitatem; videbis illum pro | |
| tribunali locum quem modo magister equitum, cui | |
| ructare turpe erat, vomitu foedaverat: supplex acca- | 15 |
| dens genibus deprecaberis? Eo ore cui se debet | |
| salus publica humilia in adulationem verba sum- | |
| mittes? Pudeat; Verres quoque proscriptus fortius | |
| perit. | |
| CLAUDI MARCELLI AESERNINI Occurrat tibi Cato | 4.1 |
| tuus, cuius a te laudata mors est; quicquam ergo | |
| tanti putas ut vitam Antonio debeas? | |
| CESTI PII Si ad desiderium populi respicis, Cicero, | |
| quandoque perieris parum vixisti; si ad res gestas, | 5 |
| satis vixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei | |
| publicae statum, nimium diu vixisti; si ad memoriam | |
| operum tuorum, semper victurus es. | |
| POMPEI SILONIS Scias licet tibi non expedire | |
| vivere si Antonius permittit ut vivas. Tacebis ergo | 10 |
| proscribente Antonio et rem publicam laniante, et | |
| ne gemitus quidem tuus liber erit? Malo populus | |
| Romanus mortuum Ciceronem quam vivum desideret. | |
| TRIARI 'Quae Charybdis est tam vorax? Cha- | 5.1 |
| rybdim dixi, quae, si fuit, animal unum fuit? Vix | |
| me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno | |
| tempore absorbere potuisset.' Huic tu saevienti | |
| putas Ciceronem posse subduci? | 5 |
| ARELLI FUSCI patris Ab armis ad arma discur- | |
| ritur; foris victores domi trucidamur, domi nostro | |
| sanguini intestinus hostis incubat; quis non hoc po- | |
| puli Romani statu Ciceronem ut vivat cogi putat? | |
| Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, <rogabis> | 10 |
| frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; <nec> | |
| idem virtutis tuae qui <vitae> finis est. Immortalis | |
| humanorum operum custos memoria, qua magnis | |
| viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum | |
| dabit; nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis | 6.1 |
| caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, | |
| proscriptionibus obiectum; animus vero divina | |
| origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, | |
| onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et | 5 |
| cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem | |
| annorumque numquam observatum viris fortibus | |
| numerum respicimus, sexaginta supergressus es, | |
| nec potes non videri nimis vixisse qui moreris rei | |
| publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe | 10 |
| civilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies | |
| Romanum sanguinem hausit Aegyptus. Quid in- | |
| dignamur in Ciceronem Antonio licere quod in | |
| Pompeium Alexandrino licuit spadoni? Sic occi- | |
| duntur qui ad indignos confugiunt. | 15 |
| CORNELI HISPANI Proscriptus est ille qui tuam | 7.1 |
| sententiam secutus est. Tota tabula tuae morti | |
| proluditur. Alter fratrem proscribi, alter avunculum | |
| patitur: quid habes spei? Ut Cicero periret, tot | |
| parricidia facta sunt. Repete agedum tot patro- | 5 |
| cinia, tot clientelas, et maximum beneficiorum tuo- | |
| rum, <consulatum> ipsum: iam intelleges Ciceronem | |
| in mortem cogi posse, in preces non posse. | |
| ARGENTARI Explicantur triumviralis regni deli- | |
| cata convivia, et popina tributo gentium instruitur; | 10 |
| ipse vino et somno marcidus deficientes oculos ad | |
| capita proscriptorum levat. Iam ad ista non satis | |
| est dicere: 'hominem nequam!' | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro sic hanc divisit suasoriam: etiamsi | 8.1 |
| impetrare vitam ab Antonio potes, non est tanti | |
| rogare; deinde: impetrare non potes. In priore | |
| illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum | |
| Ciceroni, vitam rogare; hoc loco hominum qui ultro | 5 |
| mortem adprehendissent exempla posuit. Deinde: | |
| vilis [illis] vita futura <est> et morte gravior | |
| detracta libertate. Hic omnem acerbitatem ser- | |
| vitutis futurae descripsit. Deinde: non futurum | |
| fidei impetratae beneficium. Hic cum dixisset: | 10 |
| 'aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum | |
| tuum aut dictum aut silentium aut vultus,' adiecit | |
| sententiam: †aut erit† placiturus es. | |
| Albucius aliter divisit; primam partem fecit: | 9.1 |
| moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet | |
| eum. Hic insectatio temporum fuit. Deinde: mo- | |
| riendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset | |
| etiamsi mori noluisset; graves odiorum causas esse; | 5 |
| maximam causam proscriptionis ipsum esse Cicero- | |
| nem. Et solus ex declamatoribus temptavit dicere | |
| non unum illi esse Antonium infestum. Hoc loco | |
| dixit illam sententiam: 'si cui ex triumviris non es | |
| invisus, gravis es,' et illam sententiam, quae valde | 10 |
| excepta est: 'roga, Cicero, exora unum, ut tribus | |
| servias.' | |
| Cestius sic divisit: mori tibi utile est, honestum | 10.1 |
| est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis con- | |
| summes vitam. Hic illam sententiam dixit audacem: | |
| ut numereris cum Catone, qui servire <ne> Antonio | |
| quidem nondum domino potuit. Marcellus hunc | 5 |
| sensum de Catone melius: usque eone omnia cum | |
| fortuna populi Romani conversa sunt ut aliquis delib- | |
| eret utrum satius sit vivere cum Antonio an mori | |
| cum Catone? | |
| Sed ad divisionem Cesti revertamur. Dixit utile | 10 |
| esse ne etiam cruciatus corporis pateretur: non | |
| simplici illum modo periturum si in Antonii manus | |
| incidisset. In hac parte cum descripsisset contumelias | |
| insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit | |
| illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, | 15 |
| Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis. | |
| Varius Geminus sic divisit: hortarer te, si nunc | 11.1 |
| alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum | |
| aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; | |
| et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant; | |
| sed addidit et tertium; adhortatus est illum ad | 5 |
| fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, | |
| illic Sex. Pompeium. Et adiecit illam sententiam | |
| quam Cassius Severus unice mirabatur: quid de- | |
| ficimus? et res publica suos triumviros habet. | |
| Deinde etiam quas petere posset regiones percu- | 10 |
| currit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Cili- | |
| ciam a proconsule egregie administratam, familiares | |
| studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum | |
| obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii | |
| memoriam et agere perfidiae paenitentiam. Sed | 15 |
| maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus | |
| est in Cassi et in Bruti castra. Itaque Cassius | |
| Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum | |
| vivum consilium dedisse. | |
| Alteram partem pauci declamaverunt. Nemo | 12.1 |
| <paene> ausus est Ciceronem ad deprecandum An- | |
| tonium hortari; bene de Ciceronis animo iudica- | |
| verunt. Geminus Varius declamavit alteram quo- | |
| que partem et ait: Spero me Ciceroni meo persua- | 5 |
| surum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et | |
| dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera | |
| sapienti,' non movet me: idiotam gerit; ego | |
| belle mores hominis novi: faciet, rogabit. Nam quod | |
| ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum | 10 |
| tritum habet; et Pompeius illum et Caesar sube- | |
| gerunt: veteranum mancipium videtis. Et com- | |
| plura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat. | |
| Divisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non | 13.1 |
| frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non | |
| esse turpe civem victorem rogari a victo. Hic quam | |
| multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. | |
| Deinde: ne iniquum quidem esse Ciceronem satis | 5 |
| facere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudi- | |
| casset: a reo semper nasci satisfactionem; audacter | |
| rogaret. Deinde: non pro vita illum, sed pro re | |
| publica rogaturum: satis illum sibi vixisse, rei pub- | |
| licae parum. In sequenti parte dixit exorari solere | 10 |
| inimicos: ipsum exoratum [a] Vatinio [Gaio quoque | |
| Verri] adfuisse. Facilius exorari Antonium posse, | |
| qui cum tertio esset, ne quis <e> tribus hanc tam | |
| speciosam clementiae occasionem praeriperet. For- | |
| tasse ei irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum | 15 |
| putasset quem rogaret. Fuga quam periculosa | 14.1 |
| esset cum descripsisset, adiecit quocumque per- | |
| venisset serviendum illi esse: ferendam esse aut | |
| Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei | |
| stultitiam. | 5 |
| Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum | |
| puto indicare quomodo quisque se ex historicis | |
| adversus memoriam Ciceronis gesserit. Nam, quin | |
| Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium | |
| nec tam stultus ut exorari posse eum speraret nemo | 10 |
| dubitat, excepto Asinio Pollione, qui infestissimus | |
| famae Ciceronis permansit. Et is etiam occasionem | |
| scholasticis alterius suasoriae dedit; solent enim | |
| scholastici declamitare: deliberat Cicero an salutem | |
| promittente Antonio orationes suas comburat. Haec | 15 |
| inepte ficta cuilibet videri potest. Pollio vult illam | 15.1 |
| veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro | |
| Lamia edidit. ASINI POLLIONIS Itaque numquam | |
| per Ciceronem mora fuit quin eiuraret suas [esse] | |
| quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; | 5 |
| multiplicesque numero et accuratius scriptas illis | |
| contrarias edere ac vel ipse palam pro contione reci- | |
| tare pollicebatur; adieceratque his alia sordi- | |
| diora multo, ut [tibi] facile liqueret hoc totum adeo | |
| falsum esse ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis | 10 |
| ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia | |
| qui interfuerunt, negant eum haec dixisse—nec | |
| enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustine- | |
| bat—sed postea conposuisse. | |
| Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari quod a | 16.1 |
| declamatoribus ad historicos transeo: satis faciam | |
| vobis. Sed fortasse efficiam ut his sententiis lectis | |
| solidis et verum habentibus <robur a scholasticis> | |
| recedatis; et, quia hoc [si tam] recta via consequi | 5 |
| non potero, decipere vos cogar, velut salutarem | |
| daturus pueris potionem. Sumite pocula. | |
| T. Livius adeo retractationis consilium habuisse | |
| Ciceronem non dicit ut neget tempus habuisse; ita | |
| enim ait. T. LIVI M. Cicero sub adventum trium- | 17.1 |
| virorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat, | |
| non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium | |
| et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat, | |
| inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta | 5 |
| navem conscensurus proficiscitur. Unde aliquotiens | |
| in altum provectum cum modo venti adversi ret- | |
| tulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente | |
| fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae | |
| et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, | 10 |
| quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar' | |
| inquit 'in patria saepe servata.' Satis constat | |
| servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimi- | |
| candum; ipsum deponi lecticam et quietos pati | |
| quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex | 15 |
| lectica praebentique inmotam cervicem caput prae- | |
| cisum est. Nec <id> satis stolidae crudelitati | |
| militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in | |
| Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum | |
| caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in | 20 |
| rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, | |
| ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla | |
| umquam humana vox cum admiratione eloquentiae | |
| auditus fuerat; vix attollentes lacrimis oculos | |
| humentes intueri truncata membra cives poterant. | 25 |
| Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis | 18.1 |
| dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tan- | |
| tum sed obtulerit. AUFIDI BASSI Cicero paulum | |
| remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero | |
| consisto,' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim | 5 |
| potes recte facere, incide cervicem.' Trementi | |
| deinde dubitantique: 'quid si ad me' inquit | |
| 'primum venissetis?' | |
| Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem secum | 19.1 |
| cogitasse utrumne Brutum an Cassium an Sex. | |
| Pompeium peteret; omnia illi displicuisse praeter | |
| mortem. CREMUTI CORDI Quibus visis laetus An- | |
| tonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset | 5 |
| esse, quippe non satiatus modo caedendis civibus | |
| sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque, | |
| quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, | |
| quam paulo ante coluerat piis contionibus, quibus | |
| multorum capita servaverat, <eo> tum per artus | 10 |
| sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis con- | |
| spectus est, praependenti capiti orique eius inspersa | |
| sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nomi- | |
| nis titulus, tum pretium interfectoris sui. Prae- | |
| cipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemi- | 15 |
| tusque visa ad caput eius deligata manus dextera, | |
| divinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes | |
| privatos luctus excitaverunt, illa una communem. | |
| BRUTTEDI NIGRI Elapsus interim altera parte | 20.1 |
| villae Cicero lectica per agros ferebatur; sed, ut | |
| vidit adpropinquare notum sibi militem, Popillium | |
| nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit. | |
| At ille victoribus id ipsum imputaturus occupat | 5 |
| facinus, caputque decisum nihil in ultimo fine vitae | |
| facientis quod alterutram in partem posset notari | |
| Antonio portat, oblitus se paulo ante defensum ab | |
| illo. Et hic voluit positi in rostris capitis misera- | |
| bilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus | 10 |
| est: [Bruttedi Nigri] Ut vero iussu Antonii inter | 21.1 |
| duas manus positum in rostris caput conspectum est, | |
| quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et | |
| fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam de- | |
| positi in rostris corporis contio audivit sed ipsa | 5 |
| narravit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae | |
| signata vestigio erat; nemo non aliquod eius in se | |
| meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium | |
| palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a | |
| Catilina dilatam in Antonium. | 10 |
| Quotiens magni alicuius <viri> mors ab historicis | |
| narrata est, totiens fere consummatio totius vitae | |
| et quasi funebris laudatio redditur. Hoc, semel aut | |
| iterum a Thucydide factum, item in paucissimis | |
| personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus | 15 |
| omnibus magnis viris praestitit; sequentes historici | |
| multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco | |
| verbo utar, ἐπιτάφιον Livius reddit. T. LIVI | 22.1 |
| Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne | |
| inmatura quidem mors videri possit. Ingenium et | |
| operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu | |
| prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis | 5 |
| interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro | |
| quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque | |
| acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat | |
| tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus | |
| indigna videri potuit, quod a victore inimico <nihil> | 10 |
| crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae | |
| conpos ipse fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia | |
| pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius | |
| laudes exequendas Cicerone laudatore opus fuerit. | |
| Ut est natura candidissimus omnium magnorum | 15 |
| ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Cice- | |
| roni testimonium reddidit. | |
| Cordi Cremuti non est operae pretium referre | 23.1 |
| redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea | |
| Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod [paene] | |
| maxime tolerabile est. CREMUTI CORDI Proprias | |
| enim simultates deponendas interdum putabat, | 5 |
| publicas numquam vi exercendas: civis non solum | |
| magnitudine virtutum sed multitudine quoque con- | |
| spiciendus. AUFIDI BASSI Sic M. Cicero decessit, | |
| vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa | |
| et administrata in senectute demum e manibus eius | 10 |
| elabitur, hoc ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem | |
| eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. | |
| Vixit sexaginta et tres annos, ita ut semper aut peteret | |
| alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius | |
| quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori | 15 |
| vidit. | |
| Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, | 24.1 |
| fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus | |
| ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen | |
| quamvis invitus plenum ei reddidit. ASINI POLLIONIS | |
| Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in | 5 |
| omne aevum praedicare de ingenio atque industria | |
| supervacuum <est>. Natura autem atque Fortuna | |
| pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora | |
| ad senectutem prosperaque permansit valetudo; | |
| tum pax diutina, cuius instructus erat artibus, | 10 |
| contigit; namque ad priscam severitatem iudiciis | |
| exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos | |
| obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat; | |
| iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi | |
| magno munere deum, consilio <suo> industriaque. | 15 |
| Utinam moderatius secundas res et fortius adversas | |
| ferre potuisset! Namque utraeque cum evenerant | |
| ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt in- | |
| vidiae tempestates coortae graves in eum certiorque | |
| inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simul- | 20 |
| tates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando | |
| mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior | |
| pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de | |
| homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus | |
| eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem | 25 |
| putasset. Adfirmare vobis possum nihil esse in | 25.1 |
| historiis eius hoc quem rettuli loco disertius, ut mihi | |
| tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum | |
| Cicerone videatur. Nec hoc deterrendi causa dico | |
| ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite | 5 |
| et poenas Ciceroni dabitis. | |
| Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius | |
| Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius. | |
| CORNELI SEVERI | 26.1 |
| oraque magnanimum spirantia paene virorum | |
| in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis, | |
| tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. | |
| tunc redeunt animis ingentia consulis acta | 5 |
| iurataeque manus deprensaque foedera noxae | |
| patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi | |
| deiectusque redit votis Catilina nefandis. | |
| quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni | |
| profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? | 10 |
| abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu | |
| conticuit Latiae tristis facundia linguae. | |
| unica sollicitis quondam tutela salusque, | |
| egregium semper patriae caput, ille senatus | |
| vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, | 15 |
| publica vox saevis aeternum obmutuit armis. | |
| informes voltus sparsamque cruore nefando | |
| canitiem sacrasque manus operumque ministras | |
| tantorum pedibus civis proiecta superbis | |
| proculcavit ovans nec lubrica fata deosque | 20 |
| respexit. nullo luet hoc Antonius aevo. | |
| hoc nec in Emathio mitis victoria Perse | |
| nec te, dire Syphax, non fecit <in> hoste Philippo; | |
| inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha | |
| afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae | 25 |
| membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras. | |
| Non fraudabo municipem nostrum bono versu, ex | 27.1 |
| quo hic multo melior Severi Cornelii processit: | |
| conticuit Latiae tristis facundia linguae. | |
| Sextilius Ena fuit homo ingeniosus magis quam | |
| eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis | 5 |
| talis quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, | |
| <pingue> quiddam sonantis atque peregrinum. Is | |
| hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo | |
| Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et | |
| in principio hunc versum non sine assensu recitavit: | 10 |
| deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. | |
| Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala, | |
| tu quid tibi liberum sit in domo tua videris; ego istum | |
| auditurus non sum, cui mutus videor,' atque ita | |
| consurrexit. Enae interfuisse recitationi Severum | 15 |
| quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse | |
| hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem | |
| quidem sed non dissimilem illi et ipse conposuit. | |
| Si hic desiero, scio futurum ut vos illo loco desinatis | |
| legere quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum | 20 |
| velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam sua- | |
| soriam proximae similem. |