| Sed in parentis uiscera intrauit suae | 416 |
| deterior aetas; eruit ferrum graue | |
| aurumque, saeuas mox et armauit manus; | |
| partita fines regna constituit, nouas | |
| exstruxit urbes, tecta defendit sua | 420 |
| aliena telis aut petit praedae imminens. | |
| neglecta terras fugit et mores feros | |
| hominum, cruenta caede pollutas manus | |
| Astraea uirgo, siderum magnum decus. | |
| cupido belli creuit atque auri fames | 425 |
| totum per orbem, maximum exortum est malum | |
| luxuria, pestis blanda, cui uires dedit | |
| roburque longum tempus atque error grauis. | |
| Collecta uitia per tot aetates diu | |
| in nos redundant: saeculo premimur graui, | 430 |
| quo scelera regnant, saeuit impietas furens, | |
| turpi libido Venere dominatur potens, | |
| luxuria uictrix orbis immensas opes | |
| iam pridem auaris manibus, ut perdat, rapit. | |
| Sed ecce, gressu fertur attonito Nero | 435 |
| trucique uultu. quid ferat mente horreo. | |
| Nero Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi | |
| Sullaeque caesi referat abscisum caput. | |
| Praefectvs Iussa haud morabor: castra confestim petam. | |
| Se. Nihil in propinquos temere constitui decet. | 440 |
| Ne. Iusto esse facile est cui uacat pectus metu. | |
| Se. Magnum timoris remedium clementia est. | |
| Ne. Extinguere hostem maxima est uirtus ducis. | |
| Se. Seruare ciues maior est patriae patri. | |
| Ne. Praecipere mitem conuenit pueris senem. | 445 |
| Se. Regenda magis est feruida adolescentia. | |
| Ne. Aetate in hac satis esse consilii reor. | |
| Se. Vt facta superi comprobent semper tua. | |
| Ne. Stulte uerebor, ipse cum faciam, deos. | |
| Se. Hoc plus uerere quod licet tantum tibi. | 450 |
| Ne. Fortuna nostra cuncta permittit mihi. | |
| Se. Crede obsequenti parcius: leuis est dea. | |
| Ne. Inertis est nescire quid liceat sibi. | |
| Se. Id facere laus est quod decet, non quod licet. | |
| Ne. Calcat iacentem uulgus. Se. Inuisum opprimit. | 455 |
| Ne. Ferrum tuetur principem. Se. Melius fides. | |
| Ne. Decet timeri Caesarem. Se. At plus diligi. | |
| Ne. Metuant necesse est—Se. Quidquid exprimitur graue est. | |
| Ne. Iussisque nostris pareant. Se. Iusta impera. | |
| Ne. Statuam ipse. Se. Quae consensus efficiat rata. | 460 |
| Ne. Destrictus ensis faciet. Se. Hoc absit nefas. | |
| Ne. An patiar ultra sanguinem nostrum peti, | |
| inultus et contemptus ut subito opprimar? | |
| exilia non fregere summotos procul | |
| Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor | 465 |
| armat ministros sceleris in caedem meam, | |
| absentium cum maneat etiam ingens fauor | |
| in urbe nostra, qui fouet spes exulum. | |
| tollantur hostes ense suspecti mihi, | |
| inuisa coniunx pereat et carum sibi | 470 |
| fratrem sequatur. quidquid excelsum est cadat. | |
| Se. Pulcrum eminere est inter illustres uiros, | |
| consulere patriae, parcere afflictis, fera | |
| caede abstinere, tempus atque irae dare, | |
| orbi quietem, saeculo pacem suo. | 475 |
| haec summa uirtus, petitur hac caelum uia. | |
| sic ille patriae primus Augustus parens | |
| complexus astra est, colitur et templis deus. | |
| illum tamen Fortuna iactauit diu | |
| terra marique per graues belli uices, | 480 |
| hostes parentis donec oppressit sui: | |
| tibi numen incruenta summisit suum | |
| et dedit habenas imperi facili manu | |
| nutuque terras maria subiecit tuo; | |
| inuidia tristis, uicta consensu pio, | 485 |
| cessit; senatus, equitis accensus fauor; | |
| plebisque uotis atque iudicio patrum | |
| tu pacis auctor, generis humani arbiter | |
| electus orbem spiritu sacro regis | |
| patriae parens: quod nomen ut serues petit | 490 |
| suosque ciues Roma commendat tibi. | |
| Ne. Munus deorum est, ipsa quod seruit mihi | |
| Roma et senatus quodque ab inuitis preces | |
| humilesque uoces exprimit nostri metus. | |
| seruare ciues principi et patriae graues, | 495 |
| claro tumentes genere quae dementia est, | |
| cum liceat una uoce suspectos sibi | |
| mori iubere? Brutus in caedem ducis, | |
| a quo salutem tulerat, armauit manus: | |
| inuictus acie, gentium domitor, Ioui | 500 |
| aequatus altos saepe per honorum gradus | |
| Caesar nefando ciuium scelere occidit. |