| Tuum illic, Marcia, negotium actum, tibi Areus adse- | 6.6.1.1 |
| dit; muta personam—te consolatus est. Sed puta, Marcia, | |
| ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit | |
| —non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam: si | 2.1 |
| fletibus fata uincuntur, conferamus; eat omnis inter luctus | |
| dies, noctem sine somno tristitia consumat; ingerantur | |
| lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat | |
| atque omni se genere saeuitiae profecturus maeror exer- | 5 |
| ceat. Sed si nullis planctibus defuncta reuocantur, si sors | |
| inmota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors | |
| tenuit quidquid abstulit, desinat dolor qui perit. Quare | 3.1 |
| regamur nec nos ista uis transuersos auferat. Turpis est | |
| nauigii rector cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluui- | |
| tantia uela deseruit, permisit tempestati ratem; at ille | |
| uel in naufragio laudandus quem obruit mare clauum | 5 |
| tenentem et obnixum. | |
| 'At enim naturale desiderium suorum est.' Quis negat, | 7.1.1 |
| quam diu modicum est? Nam discessu, non solum amissi- | |
| one carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum | |
| quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio | |
| adicit quam quod natura imperauit. Aspice mutorum | 2.1 |
| animalium quam concitata sint desideria et tamen quam | |
| breuia: uaccarum uno die alteroue mugitus auditur, nec | |
| diutius equarum uagus ille amensque discursus est; ferae | |
| cum uestigia catulorum consectatae sunt et siluas per- | 5 |
| uagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierunt, rabiem | |
| intra exiguum tempus extinguunt; aues cum stridore magno | |
| inanes nidos circumfremuerunt, intra momentum tamen | |
| quietae uolatus suos repetunt; nec ulli animali longum | |
| fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo | 10 |
| nec tantum quantum sentit sed quantum constituit ad- | |
| ficitur. |