'Graue est tamen quem educaueris iuuenem, iam matri 6.17.1.1
iam patri praesidium ac decus amittere.' Quis negat graue
esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes
ut perires, ut sperares metueres, alios teque inquietares,
mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, num- 5
quam scires cuius esses status.
  Si quis Syracusas petenti diceret: 'omnia incommoda, 2.1
omnes uoluptates futurae peregrinationis tuae ante co-
gnosce, deinde ita nauiga. Haec sunt quae mirari possis:
uidebis primum ipsam insulam ab Italia angusto inter-
scissam freto, quam continenti quondam cohaesisse con- 5
stat; subitum illo mare inrupit et
    Hesperium Siculo latus abscidit.
Deinde uidebis (licebit enim tibi auidissimum maris uer-
ticem stringere) stratam illam fabulosam Charybdin
quam diu ab austro uacat, at, si quid inde uehementius 10
spirauit, magno hiatu profundoque nauigia sorbentem.
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, 3.1
nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas
profundentem, siue illas ibi primum nascentis inuenit,
siue inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et
a confusione peioris undae seruatum reddidit. Videbis 4.1
portum quietissimum omnium quos aut natura posuit in
tutelam classium aut adiuuit manus, sic tutum ut ne
maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis
ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captiuorum 5
ille excisis in infinitam altitudinem saxis natiuus carcer
incluserat, ipsam ingentem ciuitatem et laxius territorium
quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et
nullum diem sine interuentu solis. Sed cum omnia ista 5.1
cognoueris, grauis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia
corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis iustitiae
legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem,
uitae etiam post exilium: alios uret, alios uerberabit, alios ob 5
leuem offensam detruncari iubebit, arcesset ad libidinem ma-
res feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges
parum erit simul binis coire. Audisti quid te inuitare possit,
quid absterrere: proinde aut nauiga aut resiste.' Post hanc 6.1
denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas uelle,
satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset,
qui non incidisset in illa sed prudens sciensque uenisset?