| 'Quare ille philosophiae studiosus est et tam diues uitam | 7.21.1.1 |
| agit? Quare opes contemnendas dicit et habet, uitam | |
| contemnendam putat et tamen uiuit, ualetudinem con- | |
| temnendam, et tamen illam diligentissime tuetur atque | |
| optimam mauult? Et exilium uanum nomen putat et ait | 5 |
| "quid enim est mali mutare regiones?" et tamen, si licet, | |
| senescit in patria? Et inter longius tempus et breuius nihil | |
| interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem | |
| et in multa senectute placidus uiret?' Ait ista debere con- | 2.1 |
| temni, non ne habeat, sed ne sollicitus habeat; non abigit | |
| illa a se, sed abeuntia securus prosequitur. Diuitias quidem | |
| ubi tutius fortuna deponet quam ibi unde sine querella | |
| reddentis receptura est? M. Cato cum laudaret Curium | 3.1 |
| et Coruncanium et illud saeculum in quo censorium crimen | |
| erat paucae argenti lamellae possidebat ipse quadragies | |
| sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam | |
| censorius Cato. Maiore spatio, si compararentur, proauum | 5 |
| uicerat quam a Crasso uinceretur, et, si maiores illi ob- | |
| uenissent opes, non spreuisset. Nec enim se sapiens in- | 4.1 |
| dignum ullis muneribus fortuitis putat: non amat diuitias | |
| sed mauult; non in animum illas sed in domum recipit, | |
| nec respuit possessas sed continet, et maiorem uirtuti suae | |
| materiam subministrari uult. | 5 |
| Quid autem dubii est quin haec maior materia sapienti | 22.1.1 |
| uiro sit animum explicandi suum in diuitiis quam in | |
| paupertate, cum in hac unum genus uirtutis sit non in- | |
| clinari nec deprimi, in diuitiis et temperantia et liberalitas | |
| et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat | 5 |
| patentem? Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit | 2.1 |
| minimae staturae, esse tamen se procerum uolet. Et exilis | |
| corpore aut amisso oculo ualebit, malet tamen sibi esse | |
| corporis robur, et hoc ita ut sciat esse aliud in se ualentius; | |
| malam ualetudinem tolerabit, bonam optabit. Quaedam | 3.1 |
| enim, etiam si in summam rei parua sunt [ait] et subduci | |
| sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid | |
| ad perpetuam laetitiam et ex uirtute nascentem: sic illum | |
| adficiunt diuitiae et exhilarant ut nauigantem secundus et | 5 |
| ferens uentus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus | |
| locus. Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus | 4.1 |
| unum est bonum uirtus—negat etiam haec quae indifferen- | |
| tia uocamus habere aliquid in se pretii et alia aliis esse | |
| potiora? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, | |
| quibusdam multum; ne erres itaque, inter potiora diuitiae | 5 |
| sunt. 'Quid ergo' inquis 'me derides, cum eundem apud | 5.1 |
| te locum habeant quem apud me?' Vis scire quam non | |
| eundem habeant locum? mihi diuitiae si effluxerint, nihil | |
| auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et uideberis tibi sine | |
| te relictus, si illae a te recesserint; apud me diuitiae aliquem | 5 |
| locum habent, apud te summum; ad postremum diuitiae | |
| meae sunt, tu diuitiarum es. |