| 'Sed refert' inquis 'an ad illam uoluptatis causa accesseris, | 8.6.1.1 |
| nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem | |
| sine exitu; est enim dulcis et habet inlecebras suas.' Aduer- | |
| sus hoc tibi respondeo: aeque refert quo animo ciuilem agas | |
| uitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum | 5 |
| tempus quo ab humanis ad diuina respicias. Quomodo res | 2.1 |
| adpetere sine ullo uirtutum amore et sine cultu ingeni ac | |
| nudas edere operas minime probabile est (misceri enim ista | |
| inter se et conseri debent), sic inperfectum ac languidum | |
| bonum est in otium sine actu proiecta uirtus, numquam id | 5 |
| quod didicit ostendens. Quis negat illam debere profectus | 3.1 |
| suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit | |
| cogitare sed etiam aliquando manum exercere et ea quae | |
| meditata est ad uerum perducere? Quodsi per ipsum sapi- | |
| entem non est mora, si non actor deest sed agenda desunt, | 5 |
| ecquid illi secum esse permittes? Quo animo ad otium | 4.1 |
| sapiens secedit? ut sciat se tum quoque ea acturum per quae | |
| posteris prosit. Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et | |
| Chrysippum maiora egisse quam si duxissent exercitus, | |
| gessissent honores, leges tulissent; quas non uni ciuitati, sed | 5 |
| toti humano generi tulerunt. Quid est ergo quare tale otium | |
| non conueniat uiro bono, per quod futura saecula ordinet | |
| nec apud paucos contionetur sed apud omnis omnium gen- | |
| tium homines, quique sunt quique erunt? Ad summam, | 5.1 |
| quaero an ex praeceptis suis uixerint Cleanthes et Chrysip- | |
| pus et Zenon. <Non> dubie respondebis sic illos uixisse quem- | |
| admodum dixerant esse uiuendum: atqui nemo illorum | |
| rem publicam administrauit. 'Non fuit' inquis 'illis aut ea | 5 |
| fortuna aut ea dignitas quae admitti ad publicarum rerum | |
| tractationem solet.' Sed idem nihilominus non segnem egere | |
| uitam: inuenerunt quemadmodum plus quies ipsorum | |
| hominibus prodesset quam aliorum discursus et sudor. Ergo | |
| nihilominus hi multum egisse uisi sunt, quamuis nihil | 10 |
| publice agerent. |