| Praeterea tria genera sunt uitae, inter quae quod sit | 8.7.1.1 |
| optimum quaeri solet: unum uoluptati uacat, alterum con- | |
| templationi, tertium actioni. Primum deposita contentione | |
| depositoque odio quod inplacabile diuersa sequentibus in- | |
| diximus, uideamus ut haec omnia ad idem sub alio atque | 5 |
| alio titulo perueniant: nec ille qui uoluptatem probat sine | |
| contemplatione est, nec ille qui contemplationi inseruit | |
| sine uoluptate est, nec ille cuius uita actionibus destinata | |
| est sine contemplatione est. 'Plurimum' inquis 'discriminis | 2.1 |
| est utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius | |
| accessio.' Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine | |
| altero non est: nec ille sine actione contemplatur, nec hic | |
| sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male | 5 |
| existimare consensimus, uoluptatem inertem probat sed eam | |
| quam ratione efficit firmam sibi; ita et haec ipsa uoluptaria | |
| secta in actu est. Quidni in actu sit, cum ipse dicat Epicurus | 3.1 |
| aliquando se recessurum a uoluptate, dolorem etiam adpeti- | |
| turum, si aut uoluptati imminebit paenitentia aut dolor | |
| minor pro grauiore sumetur? Quo pertinet haec dicere? ut | 4.1 |
| appareat contemplationem placere omnibus; alii petunt | |
| illam, nobis haec statio, non portus est. | |
| Adice nunc [huc] quod e lege Chrysippi uiuere otioso | 8.1.1 |
| licet: non dico ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant | |
| nostri sapientem ad quamlibet rem publicam accessurum; | |
| quid autem interest quomodo sapiens ad otium ueniat, | |
| utrum quia res publica illi deest an quia ipse rei publicae, si | 5 |
| omnibus defutura res publica est? Semper autem deerit | |
| fastidiose quaerentibus. Interrogo ad quam rem publicam | 2.1 |
| sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates | |
| damnatur, Aristoteles ne damnetur fugit? in qua opprimit | |
| inuidia uirtutes? Negabis mihi accessurum ad hanc rem | |
| publicam sapientem. Ad Carthaginiensium ergo rem publi- | 5 |
| cam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique | |
| infesta libertas est, summa aequi ac boni uilitas, aduersus | |
| hostes inhumana crudelitas, etiam aduersus suos hostilis? | |
| Et hanc fugiet. Si percensere singulas uoluero, nullam in- | 3.1 |
| ueniam quae sapientem aut quam sapiens pati possit. | |
| Quodsi non inuenitur illa res publica quam nobis fingimus, | |
| incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum | |
| praeferri poterat otio nusquam est. Si quis dicit optimum | 4.1 |
| esse nauigare, deinde negat nauigandum in eo mari in quo | |
| naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint | |
| quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me uetat | |
| nauem soluere, quamquam laudet nauigationem. * * * | 5 |