| DIALOGORVM LIBER IX | |
| AD SERENVM | |
| DE TRANQVILLITATE ANIMI | |
| <Serenvs> Inquirenti mihi in me quaedam uitia appare- | 9.1.1.1 |
| bant, Seneca, in aperto posita, quae manu prenderem, | |
| quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua | |
| sed ex interuallis redeuntia, quae uel molestissima dixerim, | |
| ut hostis uagos et ex occasionibus adsilientis, per quos | 5 |
| neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec | |
| tamquam in pace securum. Illum tamen habitum in me | 2.1 |
| maxime deprendo (quare enim non uerum ut medico | |
| fatear?), nec bona fide liberatum me eis quae timebam et | |
| oderam nec rursus obnoxium; in statu ut non pessimo, ita | |
| maxime querulo et moroso positus sum: nec aegroto nec | 5 |
| ualeo. Non est quod dicas omnium uirtutium tenera esse | 3.1 |
| principia, tempore illis duramentum et robur accedere; | |
| non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem | |
| dico et eloquentiae famam et quidquid ad alienum suf- | |
| fragium uenit, mora conualescere—et quae ueras uires | 5 |
| parant et quae ad placendum fuco quodam subornantur | |
| expectant annos donec paulatim colorem diuturnitas ducat | |
| —sed ego uereor ne consuetudo, quae rebus adfert con- | |
| stantiam, hoc uitium mihi altius figat: tam malorum quam | |
| bonorum longa conuersatio amorem induit. | 10 |