| Placet imperia praeceptorum sequi et in mediam ire rem | 9.1.10.1 |
| publicam; placet honores fascisque non scilicet purpura aut | |
| uirgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque | |
| et omnibus ciuibus, omnibus deinde mortalibus paratior | |
| utiliorque sim. Promptus [sim positus] sequor Zenona, | 5 |
| Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem | |
| publicam accessit, et nemo non misit. Vbi aliquid animum | 11.1 |
| insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut in- | |
| dignum, ut in omni uita humana multa sunt, aut parum | |
| ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aesti- | |
| mandae poposcerunt, ad otium conuertor et, quemad- | 5 |
| modum pecoribus fatigatis quoque, uelocior domum gradus | |
| est. Placet intra parietes suos uitam coercere: 'nemo ullum | |
| auferat diem nihil dignum tanto inpendio redditurus; | |
| sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil | |
| quod ad iudicem spectet; ametur expers publicae priua- | 10 |
| taeque curae tranquillitas.' Sed ubi lectio fortior erexit | 12.1 |
| animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire | |
| libet in forum, commodare alteri uocem, alteri operam, | |
| etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, | |
| alicuius coercere [in foro] superbiam male secundis rebus | 5 |
| elati. | |
| In studiis puto mehercules melius esse res ipsas intueri | 13.1 |
| et harum causa loqui, ceterum uerba rebus permittere, ut | |
| qua duxerint hac inelaborata sequatur oratio: 'quid opus | |
| est saeculis duratura componere? Vis tu non id agere ne | |
| te posteri taceant? Morti natus es, minus molestiarum | 5 |
| habet funus tacitum. Itaque occupandi temporis causa | |
| in usum tuum, non in praeconium aliquid simplici stilo | |
| scribe: minore labore opus est studentibus in diem.' Rursus | 14.1 |
| ubi se animus cogitationum magnitudine leuauit, ambi- | |
| tiosus in uerba est altiusque ut spirare ita eloqui gestit et | |
| ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus tum legis pres- | |
| siorisque iudicii sublimius feror et ore iam non meo. | 5 |