| Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me | 9.1.15.1 |
| sequitur bonae mentis infirmitas. †Cui† ne paulatim | |
| defluam uereor, aut, quod est sollicitius, ne semper casuro | |
| similis pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse peruideo; | |
| familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio | 5 |
| fauor officit. Puto multos potuisse ad sapientiam peruenire, | 16.1 |
| nisi putassent se peruenisse, nisi quaedam in se dissimulas- | |
| sent, quaedam opertis oculis transiluissent. Non est enim | |
| quod magis aliena <nos> iudices adulatione perire quam | |
| nostra. Quis sibi uerum dicere ausus est? Quis non inter | 5 |
| laudantium blandientiumque positus greges plurimum | |
| tamen sibi ipse adsentatus est? Rogo itaque, si quod | 17.1 |
| habes remedium quo hanc fluctuationem meam sistas, | |
| dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non | |
| esse periculosos <hos> motus animi nec quicquam tumul- | |
| tuosi adferentis scio; ut uera tibi similitudine id de quo | 5 |
| queror exprimam, non tempestate uexor sed nausea: de- | |
| trahe ergo quidquid hoc est mali et succurre in conspectu | |
| terrarum laboranti. | |
| <Seneca> Quaero mehercules iam dudum, Serene, ipse | 2.1.1 |
| tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli | |
| propius admouerim exemplo quam eorum qui ex longa | |
| et graui ualetudine expliciti motiunculis leuibusque inte- | |
| rim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, | 5 |
| suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani | |
| manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumni- | |
| antur. Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed | |
| sanitati parum adsueuit, sicut est quidam tremor etiam | |
| tranquilli maris, utique cum ex tempestate requieuit. | 10 |
| Opus est itaque non illis durioribus quae iam transcucurri- | 2.1 |
| mus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes | |
| grauis, sed illo quod ultimum uenit, ut fidem tibi habeas et | |
| recta ire te uia credas, nihil auocatus transuersis multorum | |
| uestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam | 5 |
| errantium uiam. Quod desideras autem magnum et sum- | 3.1 |
| mum est deoque uicinum, non concuti. Hanc stabilem | |
| animi sedem Graeci εὐθυμίαν uocant, de qua Democriti | |
| uolumen egregium est, ego tranquillitatem uoco; nec enim | |
| imitari et transferre uerba ad illorum formam necesse est: | 5 |
| res ipsa de qua agitur aliquo signanda nomine est, quod | |
| appellationis Graecae uim debet habere, non faciem. Ergo | 4.1 |
| quaerimus quomodo animus semper aequali secundoque | |
| cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et | |
| hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat | |
| nec attollens se umquam nec deprimens: id tranquillitas | 5 |
| erit. Quomodo ad hanc perueniri possit in uniuersum quae- | |
| ramus: sumes tu ex publico remedio quantum uoles. Totum | 5.1 |
| interim uitium in medium protrahendum est, ex quo a- | |
| gnoscet quisque partem suam; simul tu intelleges quanto | |
| minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii quos ad pro- | |
| fessionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laboran- | 5 |
| tis in sua simulatione pudor magis quam uoluntas tenet. |