| Omnes in eadem causa sunt, et hi qui leuitate uexantur | 9.2.6.1 |
| ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper | |
| magis placet quod reliquerunt, et illi qui marcent et osci- | |
| tantur. Adice eos qui non aliter quam quibus difficilis | |
| somnus est uersant se et hoc atque illo modo componunt | 5 |
| donec quietem lassitudine inueniant: statum uitae suae | |
| reformando subinde in eo nouissime manent in quo illos | |
| non mutandi odium sed senectus ad nouandum pigra | |
| deprendit. Adice et illos qui non constantiae uitio parum | |
| leues sunt sed inertiae, et uiuunt non quomodo uolunt sed | 10 |
| quomodo coeperunt. Innumerabiles deinceps proprietates | 7.1 |
| sunt sed unus effectus uitii, sibi displicere. Hoc oritur ab | |
| intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum | |
| prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt aut | |
| non consequuntur et in spem toti prominent; semper in- | 5 |
| stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pen- | |
| dentibus. Ad uota sua omni uia tendunt et inhonesta se | |
| ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor | |
| est, torquet illos inritum dedecus, nec dolent praua se | |
| <sed> frustra uoluisse. Tunc illos et paenitentia coepti | 8.1 |
| tenet et incipiendi timor subrepitque illa animi iactatio | |
| non inuenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus | |
| suis nec obsequi possunt, et cunctatio uitae parum se | |
| explicantis et inter destituta uota torpentis animi situs. | 5 |
| Quae omnia grauiora sunt, ubi odio infelicitatis operosae | 9.1 |
| ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non | |
| potest animus ad ciuilia erectus agendique cupidus et | |
| natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens; | |
| ideo, detractis oblectationibus quas ipsae occupationes | 5 |
| discurrentibus praebent, domum solitudinem parietes non | |
| fert, inuitus aspicit se sibi relictum. Hinc illud est taedium | 10.1 |
| et displicentia sui et nusquam residentis animi uolutatio et | |
| otii sui tristis atque aegra patientia, utique ubi causas fateri | |
| pudet et tormenta introsus egit uerecundia, in angusto | |
| inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant; inde | 5 |
| maeror marcorque et mille fluctus mentis incertae, quam | |
| spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem; inde | |
| ille adfectus otium suum detestantium querentiumque | |
| nihil ipsos habere quod agant et alienis incrementis in- | |
| imicissima inuidia. Alit enim liuorem infelix inertia et | 10 |
| omnes destrui cupiunt, quia se non potuere prouehere; | |
| ex hac deinde auersatione alienorum processuum et suo- | 11.1 |
| rum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo | |
| querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, | |
| dum illum taedet sui pigetque. Natura enim humanus | |
| animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi | 5 |
| excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis | |
| quibusque ingeniis quae occupationibus libenter deterun- | |
| tur; ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu | |
| gaudent et foedam corporum scabiem delectat quidquid | |
| exasperat, non aliter dixerim his mentibus in quas cupidi- | 10 |
| tates uelut mala ulcera eruperunt uoluptati esse laborem | |
| uexationemque. Sunt enim quaedam quae corpus quoque | 12.1 |
| nostrum cum quodam dolore delectent, ut uersare se et | |
| mutare nondum fessum latus et alio atque alio positu | |
| uentilari: qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, | |
| modo supinus, in uarios habitus se ipse componens, quod | 5 |
| proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut | |
| remediis uti. Inde peregrinationes suscipiuntur uagae et | 13.1 |
| litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur | |
| semper praesentibus infesta leuitas. 'Nunc Campaniam | |
| petamus.' Iam delicata fastidio sunt: 'inculta uideantur, | |
| Bruttios et Lucaniae saltus persequamur.' Aliquid tamen | 5 |
| inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo | |
| locorum horrentium squalore releuentur: 'Tarentum peta- | |
| tur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio uel | |
| antiquae satis opulenta turbae.' 'Iam flectamus cursum ad | |
| urbem': nimis diu a plausu et fragore aures uacauerunt, | 10 |
| iuuat iam et humano sanguine frui. Aliud ex alio iter sus- | 14.1 |
| cipitur et spectacula spectaculis mutantur. Vt ait Lucretius, | |
| hoc se quisque modo semper fugit. | |
| Sed quid prodest, si non effugit? sequitur se ipse et urget | |
| grauissimus comes. Itaque scire debemus non locorum | 15.1 |
| uitium esse quo laboramus, sed nostrum: infirmi sumus ad | |
| omne tolerandum, nec laboris patientes nec uoluptatis nec | |
| nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, | |
| quod proposita saepe mutando in eadem reuoluebantur et | 5 |
| non reliquerant nouitati locum: fastidio esse illis coepit | |
| uita et ipse mundus et subît illud tabidarum deliciarum: | |
| 'quousque eadem?' |