| Aduersus hoc taedium quo auxilio putem utendum quae- | 9.3.1.1 |
| ris. Optumum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum | |
| et rei publicae tractatione et officiis ciuilibus se detinere. | |
| Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis | |
| diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos | 5 |
| suos roburque, cui se uni dicauerunt, maiore temporis | |
| parte nutrire, ita uobis animum ad rerum ciuilium certa- | |
| men parantibus in opere esse [non] longe pulcherrimum | |
| est; nam cum utilem se efficere ciuibus mortalibusque | |
| propositum habeat, simul et exercetur et proficit qui in | 10 |
| mediis se officiis posuit communia priuataque pro facultate | |
| administrans. 'Sed quia in hac' inquit 'tam insana hominum | 2.1 |
| ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquenti- | |
| bus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est | |
| quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico | |
| recedendum est, sed habet ubi se etiam in priuato laxe | 5 |
| explicet magnus animus; nec ut leonum animaliumque | |
| impetus caueis coercetur, sic hominum, quorum maximae | |
| in seducto actiones sunt. Ita tamen delituerit ut, ubicumque | 3.1 |
| otium suum absconderit, prodesse uelit singulis uniuersis- | |
| que ingenio uoce consilio; nec enim is solus rei publicae | |
| prodest qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace | |
| belloque censet, sed qui iuuentutem exhortatur, qui in | 5 |
| tanta bonorum praeceptorum inopia uirtutem instillat ani- | |
| mis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat | |
| ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in priuato | |
| publicum negotium agit. An ille plus praestat qui inter | 4.1 |
| peregrinos et ciues aut urbanus praetor adeuntibus adsesso- | |
| ris uerba pronuntiat quam qui quid sit iustitia, quid pietas, | |
| quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, | |
| quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona | 5 |
| conscientia? Ergo si tempus in studia conferas quod sub- | 5.1 |
| duxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaueris. | |
| Neque enim ille solus militat qui in acie stat et cornu dex- | |
| trum laeuumque defendit, sed <et> qui portas tuetur et | |
| statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur uigili- | 5 |
| asque seruat et armamentario praeest; quae ministeria, | |
| quamuis incruenta sint, in numerum stipendiorum ueniunt. | |
| Si te ad studia reuocaueris, omne uitae fastidium effugeris | 6.1 |
| nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi grauis eris nec | |
| aliis superuacuus; multos in amicitiam adtrahes adfluetque | |
| ad te optumus quisque. Numquam enim quamuis obscura | |
| uirtus latet, sed mittit sui signa: quisquis dignus fuerit | 5 |
| uestigiis illam colliget. Nam si omnem conuersationem tol- | 7.1 |
| limus et generi humano renuntiamus uiuimusque in nos | |
| tantum conuersi, sequetur hanc solitudinem omni studio | |
| carentem inopia rerum agendarum: incipiemus aedificia | |
| alia ponere, alia subuertere et mare summouere et aquas | 5 |
| contra difficultatem locorum educere et male dispensare | |
| tempus quod nobis natura consumendum dedit. Alii parce | 8.1 |
| illo utimur, alii prodige; alii sic inpendimus ut possimus | |
| rationem reddere, alii ut nullas habeamus reliquias, qua | |
| re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum | |
| aliud habet argumentum quo se probet diu uixisse praeter | 5 |
| aetatem.' |