| Numquid potes inuenire urbem miseriorem quam | 9.5.1.1 |
| Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni diuellerent? | |
| Mille trecentos ciues, optimum quemque, occiderant nec | |
| finem ideo faciebant, sed inritabat se ipsa saeuitia. In qua | |
| ciuitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua | 5 |
| senatus populusque senatu similis, coibat cotidie carnificum | |
| triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur: pote- | |
| ratne illa ciuitas conquiescere in qua tot tyranni erant quot | |
| <satis> satellites essent? Ne spes quidem ulla recipiendae | |
| libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus | 10 |
| apparebat contra tantam uim malorum; unde enim miserae | |
| ciuitati tot Harmodios? Socrates tamen in medio erat et | 2.1 |
| lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica | |
| exhortabatur et diuitibus opes suas metuentibus expro- | |
| brabat seram periculosae auaritiae paenitentiam et imitari | |
| uolentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter | 5 |
| triginta dominos liber incederet. Hunc tamen Athenae | 3.1 |
| ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultauerat agmini | |
| tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit: licet scias | |
| et in adflicta re publica esse occasionem sapienti uiro ad se | |
| proferendum et in florenti ac beata †pecuniam† inuidiam, | 5 |
| mille alia inertia uitia regnare. Vtcumque ergo se res | 4.1 |
| publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut ex- | |
| plicabimus nos aut contrahemus, utique mouebimus nec | |
| alligati metu torpebimus. Immo ille uir fuerit qui periculis | |
| undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus, | 5 |
| non adliserit uirtutem nec absconderit; non est enim | |
| seruare se obruere. <Vere>, ut opinor, Curius Dentatus | 5.1 |
| aiebat malle esse se mortuum quam uiuere: ultimum malo- | |
| rum est e uiuorum numero exire antequam moriaris. Sed | |
| faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tracta- | |
| bile incideris, ut plus otio ac litteris uindices, nec aliter | 5 |
| quam in periculosa nauigatione subinde portum petas, nec | |
| expectes donec res te dimittant sed ab illis te ipse diiungas. |