| Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos, | 9.6.1.1 |
| deinde ea quae adgrediemur negotia, deinde eos quorum | |
| causa aut cum quibus. | |
| Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere | 2.1 |
| plus nobis uidemur posse quam possumus: alius eloquen- | |
| tiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperauit | |
| quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit | |
| officio. Quorundam parum idonea est uerecundia rebus | 5 |
| ciuilibus, quae firmam frontem desiderant; quorundam | |
| contumacia non facit ad aulam; quidam non habent iram | |
| in potestate et illos ad temeraria uerba quaelibet indignatio | |
| effert; quidam urbanitatem nesciunt continere nec pericu- | |
| losis abstinent salibus: omnibus his utilior negotio quies | 10 |
| est; ferox inpatiensque natura inritamenta nociturae liber- | |
| tatis euitet. | |
| Aestimanda sunt deinde ipsa quae adgredimur, et uires | 3.1 |
| nostrae cum rebus quas temptaturi sumus comparandae. | |
| Debet enim semper plus esse uirium in actore quam in | |
| opere: necesse est opprimant onera quae ferente maiora | |
| sunt. Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia | 4.1 |
| quam fecunda multumque negotiorum ferunt: et haec | |
| refugienda sunt ex quibus noua occupatio multiplexque | |
| nascetur, nec accedendum eo unde liber regressus non sit; | |
| iis admouenda manus est quorum finem aut facere aut | 5 |
| certe sperare possis, relinquenda quae latius actu proce- | |
| dunt nec ubi proposueris desinunt. | |
| Hominum utique dilectus habendus est, an digni sint | 7.1.1 |
| quibus partem uitae nostrae inpendamus, an ad illos tem- | |
| poris nostri iactura perueniat; quidam enim ultro officia | |
| nobis nostra inputant. Athenodorus ait ne ad cenam quidem | 2.1 |
| se iturum ad eum qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto | |
| intellegis multo minus ad eos iturum qui cum amicorum | |
| officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiariis | |
| numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint: | 5 |
| deme illis testes spectatoresque, non delectabit popina se- | |
| creta. * Considerandum est utrum natura tua agendis | |
| rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo | |
| inclinandum quo te uis ingenii feret: Isocrates Ephorum | |
| iniecta manu a foro subduxit, utiliorem componendis | 10 |
| monumentis historiarum ratus. Male enim respondent | |
| coacta ingenia; reluctante natura inritus labor est. * | |
| Nihil tamen aeque oblectauerit animum quam amicitia | 3.1 |
| fidelis et dulcis. Quantum bonum est ubi praeparata sunt | |
| pectora in quae tuto secretum omne descendat, quorum | |
| conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo | |
| sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas | 5 |
| tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet! Quos scilicet | |
| uacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus; | |
| serpunt enim uitia et in proximum quemque transiliunt et | |
| contactu nocent. Itaque ut [quod] in pestilentia curandum | 4.1 |
| est ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus | |
| adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso | |
| laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus | |
| operam ut quam minime inquinatos adsumamus: initium | 5 |
| morbi est aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut | |
| neminem nisi sapientem sequaris aut adtrahas. Vbi enim | |
| istum inuenies quem tot saeculis quaerimus? Pro optimo | |
| sit minime malus. Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, | 5.1 |
| si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus | |
| prouentum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonia- | |
| nae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit qui Catonis | |
| saeculo nascerentur (sicut multos peiores quam umquam | 5 |
| alias maximorumque molitores scelerum; utraque enim | |
| turba opus erat ut Cato posset intellegi: habere debuit | |
| et bonos quibus se adprobaret et malos in quibus uim | |
| suam experiretur): nunc uero in tanta bonorum egestate | |
| minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen uitentur | 6.1 |
| tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in | |
| querellas placet. Constet illi licet fides et beniuolentia, | |
| tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia | |
| gemens. | 5 |