| Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum | 9.8.1.1 |
| aerumnarum materiam; nam si omnia alia quibus angimur | |
| compares, mortes aegrotationes metus desideria dolorum | |
| laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala pecunia | |
| nostra exhibet, haec pars multum praegrauabit. Itaque | 2.1 |
| cogitandum est quanto leuior dolor sit non habere quam | |
| perdere: et intellegemus paupertati eo minorem tormen- | |
| torum quo minorem damnorum esse materiam. Erras | |
| enim si putas animosius detrimenta diuites ferre: maximis | 5 |
| minimisque corporibus par est dolor uulneris. Bion ele- | 3.1 |
| ganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis | |
| pilos uelli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, | |
| par illis esse tormentum; utrique enim pecunia sua obhaesit | |
| nec sine sensu reuelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, | 5 |
| faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laeti- | |
| ores uidebis quos numquam fortuna respexit quam quos | |
| deseruit. Vidit hoc Diogenes, uir ingentis animi, et effe- | 4.1 |
| cit ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem ino- | |
| piam egestatem uoca, quod uoles ignominiosum securitati | |
| nomen inpone: putabo hunc non esse felicem, si quem mihi | |
| alium inueneris cui nihil pereat. Aut ego fallor aut regnum | 5 |
| est inter auaros circumscriptores latrones plagiarios unum | |
| esse cui noceri non possit. Si quis de felicitate Diogenis | 5.1 |
| dubitat, potest idem dubitare et de deorum inmortalium | |
| statu, an parum beate degant quod illis nec praedia nec | |
| horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in | |
| foro fenus. Non te pudet, quisquis diuitiis adstupes? Re- | 5 |
| spice agedum mundum: nudos uidebis deos, omnia dantis, | |
| nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis inmortali- | |
| bus similem qui se fortuitis omnibus exuit? Feliciorem tu | 6.1 |
| Demetrium Pompeianum uocas, quem non puduit locu- | |
| pletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie seruorum | |
| uelut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum | |
| diuitiae esse debuerant duo uicarii et cella laxior. At Dio- | 7.1 |
| geni seruus unicus fugit nec eum reducere, cum monstrare- | |
| tur, tanti putauit. 'Turpe est' inquit 'Manen sine Diogene | |
| posse uiuere, Diogenen sine Mane non posse.' Videtur | |
| mihi dixisse: 'age tuum negotium, fortuna, nihil apud | 5 |
| Diogenen iam tui est: fugit mihi seruus, immo liber abii.' | |
| Familia petit uestiarium uictumque, tot uentres auidissi- | 8.1 |
| morum animalium tuendi sunt, emenda uestis et custodi- | |
| endae rapacissimae manus et flentium detestantiumque | |
| ministeriis utendum: quanto ille felicior qui nihil ulli debet | |
| nisi cui facillime negat, sibi! Sed quoniam non est nobis | 9.1 |
| tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut | |
| minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt | |
| corpora in bello quae in arma sua contrahi possunt quam | |
| quae superfunduntur et undique magnitudo sua uulneribus | 5 |
| obiecit: optimus pecuniae modus est qui nec in pauper- | |
| tatem cadit nec procul a paupertate discedit. |