| At in aliquod genus uitae difficile incidisti et tibi igno- | 9.10.1.1 |
| ranti uel publica fortuna uel priuata laqueum inpegit quem | |
| nec soluere possis nec rumpere: cogita compeditos primo | |
| aegre ferre onera et inpedimenta crurum; deinde, ubi non | |
| indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter | 5 |
| ferre docet, consuetudo facile. Inuenies in quolibet genere | |
| uitae oblectamenta et remissiones et uoluptates, si uolueris | |
| mala putare leuia potius quam inuidiosa facere. Nullo | 2.1 |
| melius nomine de nobis natura meruit, quae, cum sciret | |
| quibus aerumnis nasceremur, calamitatium mollimentum | |
| consuetudinem inuenit, cito in familiaritatem grauissima | |
| adducens. Nemo duraret, si rerum aduersarum eandem | 5 |
| uim adsiduitas haberet quam primus ictus. Omnes cum | 3.1 |
| fortuna copulati sumus: aliorum aurea catena est, laxa, | |
| aliorum arta et sordida, sed quid refert? eadem custodia | |
| uniuersos circumdedit alligatique sunt etiam qui alliga- | |
| uerunt, nisi forte tu leuiorem in sinistra catenam putas. | 5 |
| Alium honores, alium opes uinciunt; quosdam nobilitas, | |
| quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra | |
| caput imperia sunt, quibusdam sua; quosdam exilia uno | |
| loco tenent, quosdam sacerdotia: omnis uita seruitium est. | |
| Adsuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum | 4.1 |
| de illa querendum et quidquid habet circa se commodi | |
| adprendendum: nihil tam acerbum est in quo non aequus | |
| animus solacium inueniat. Exiguae saepe areae in multos | |
| usus discribentis arte patuerunt et quamuis angustum | 5 |
| pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem diffi- | |
| cultatibus: possunt et dura molliri et angusta laxari et | |
| grauia scite ferentis minus premere. Non sunt praeterea | 5.1 |
| cupiditates in longinqua mittendae, sed in uicinum illis | |
| egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiun- | |
| tur. Relictis iis quae aut non possunt fieri aut difficulter | |
| possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, | 5 |
| sed sciamus omnia aeque leuia esse, extrinsecus diuersas | |
| facies habentia, introrsus pariter uana. Nec inuideamus | |
| altius stantibus: quae excelsa uidebantur praerupta sunt. | |
| Illi rursus quos sors iniqua in ancipiti posuit tutiores | 6.1 |
| erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortu- | |
| nam suam quam maxime poterunt in planum deferendo. | |
| Multi quidem sunt quibus necessario haerendum sit in | |
| fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, | 5 |
| sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse quod | |
| aliis graues esse cogantur, nec subleuatos se sed suffixos; | |
| iustitia mansuetudine humanitate, larga et benigna manu | |
| praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe | |
| securius pendeant. Nihil tamen aeque nos ab his animi flucti- | 10 |
| bus uindicauerit quam semper aliquem incrementis termi- | |
| num figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos | |
| multo quidem citra [exempla hortentur] consistere; sic et | |
| aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in inmen- | |
| sum incertumque producent. | 15 |