| Ad inperfectos et mediocres et male sanos hic meus | 9.11.1.1 |
| sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec | |
| pedetemptim ambulandum est; tanta enim fiducia sui est | |
| ut obuiam fortunae ire non dubitet nec umquam loco illi | |
| cessurus sit. Nec habet ubi illam timeat, quia non mancipia | 5 |
| tantum possessionesque et dignitatem sed corpus quoque | |
| suum et oculos et manum et quidquid cariorem uitam facit | |
| seque ipsum inter precaria numerat uiuitque ut commo- | |
| datus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus. Nec ideo | 2.1 |
| uilis est sibi quia scit se suum non esse, sed omnia tam | |
| diligenter faciet, tam circumspecte quam religiosus homo | |
| sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandoque autem | |
| reddere iubebitur, non queretur cum fortuna sed dicet: | 5 |
| 'gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna quidem | 3.1 |
| res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo | |
| gratus libensque. Si quid habere me tui uolueris etiamnunc, | |
| seruabo; si aliud placet, ego uero factum signatumque | |
| argentum, domum familiamque meam reddo, restituo.' | 5 |
| Appellauerit natura quae prior nobis credidit, et huic | |
| dicemus: 'recipe animum meliorem quam dedisti; non | |
| tergiuersor nec refugio; paratum habes a uolente quod non | |
| sentienti dedisti: aufer.' Reuerti unde ueneris quid graue | 4.1 |
| est? male uiuet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque | |
| primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter | |
| uilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, inuisos habe- | |
| mus, si omni modo uitam inpetrare cupiunt; fauemus, si | 5 |
| contemptum eius prae se ferunt. Idem euenire nobis scias; | |
| saepe enim causa moriendi est timide mori. Fortuna illa, | 5.1 |
| quae ludos sibi facit, 'quo' inquit 'te reseruem, malum et | |
| trepidum animal? Eo magis conuulneraberis et confodieris, | |
| quia nescis praebere iugulum; at tu et uiues diutius et | |
| morieris expeditius qui ferrum non subducta ceruice nec | 5 |
| manibus oppositis sed animose recipis.' Qui mortem timebit | 6.1 |
| nihil umquam pro homine uiuo faciet; at qui sciet hoc sibi | |
| cum conciperetur statim condictum, uiuet ad formulam et | |
| simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid | |
| ex iis quae eueniunt subitum sit. Quidquid enim [si] fieri | 5 |
| potest quasi futurum sit prospiciendo malorum omnium | |
| impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil | |
| adferunt noui, securis et beata tantum sperantibus graues | |
| ueniunt. Morbus est, captiuitas ruina ignis: nihil horum re- | 7.1 |
| pentinum est; sciebam in quam tumultuosum me contuber- | |
| nium natura clusisset. Totiens in uicinia mea conclamatum | |
| est; totiens praeter limen inmaturas exequias fax cereusque | |
| praecessit; saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit; | 5 |
| multos ex iis quos forum curia sermo mecum contraxerat | |
| nox abstulit et †iunctas sodalium manus copulatas† inter- | |
| scidit: mirer ad me aliquando pericula accessisse quae | |
| circa me semper errauerint? Magna pars hominum est | |
| quae nauigatura de tempestate non cogitat. Numquam me | 8.1 |
| in bona re mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comi- | |
| cisque uehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et | |
| uerba ad summam caueam spectantia reliquit, inter multa | |
| alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait: | 5 |
| cuiuis potest accidere quod cuiquam potest. | |
| Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, | |
| quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit tamquam | |
| liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam | |
| petatur; sero animus ad periculorum patientiam post | 10 |
| pericula instruitur. 'Non putaui hoc futurum' et 'umquam | 9.1 |
| tu hoc euenturum credidisses?' Quare autem non? Quae | |
| sunt diuitiae quas non egestas et fames et mendicitas a | |
| tergo sequatur? Quae dignitas cuius non praetextam et | |
| augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio | 5 |
| notae et mille maculae et extrema contemptio? Quod | |
| regnum est cui non parata sit ruina et proculcatio et domi- | |
| nus et carnifex? Nec magnis ista interuallis diuisa, sed horae | |
| momentum interest inter solium et aliena genua. Scito | 10.1 |
| ergo omnem condicionem uersabilem esse et quidquid in | |
| ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: | |
| numquid diuitior Pompeio? Cui cum Gaius, uetus cogna- | |
| tus, hospes nouus, aperuisset Caesaris domum ut suam | 5 |
| cluderet, defuit panis, aqua. Cum tot flumina possideret in | |
| suo orientia, in suo cadentia, mendicauit stilicidia; fame ac | |
| siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus | |
| esurienti locat. Honoribus summis functus es: numquid aut | 11.1 |
| tam magnis aut tam insperatis aut tam uniuersis quam | |
| Seianus? Quo die illum senatus deduxerat populus in | |
| frusta diuisit; in quem quidquid congeri poterat di homi- | |
| nesque contulerant, ex eo nihil superfuit quod carnifex | 5 |
| traheret. Rex es: non ad Croesum te mittam, qui rogum | 12.1 |
| suum et accendi uiuus et extingui uidit, factus non regno | |
| tantum, etiam morti suae superstes, non ad Iugurtham, | |
| quem populus Romanus intra annum quam timuerat | |
| spectauit: Ptolemaeum Africae regem, Armeniae Mithri- | 5 |
| daten inter Gaianas custodias uidimus; alter in exilium | |
| missus est, alter ut meliore fide mitteretur optabat. In | |
| tanta rerum susum ac deosum euntium uersatione si non | |
| quidquid fieri potest pro futuro habes, das in te uires rebus | |
| aduersis, quas infregit quisquis prior uidit. | 10 |