| Aduersus ipsam commutationem locorum, detractis | 12.8.1.1 |
| ceteris incommodis quae exilio adhaerent, satis hoc | |
| remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod | |
| quocumque uenimus eadem rerum natura utendum est; | |
| M. Brutus satis hoc putat, quod licet in exilium euntibus | 5 |
| uirtutes suas secum ferre. Haec etiam si quis singula parum | 2.1 |
| iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in | |
| unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim | |
| est quod perdimus! duo quae pulcherrima sunt quocumque | |
| nos mouerimus sequentur, natura communis et propria | 5 |
| uirtus. Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator | 3.1 |
| uniuersi fuit, siue ille deus est potens omnium, siue in- | |
| corporalis ratio ingentium operum artifex, siue diuinus | |
| spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione | |
| diffusus, siue fatum et inmutabilis causarum inter se | 5 |
| cohaerentium series—id, inquam, actum est ut in alienum | |
| arbitrium nisi uilissima quaeque non caderent. Quidquid | 4.1 |
| optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, | |
| nec dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque | |
| maius neque ornatius rerum natura genuit, <et> animus | |
| contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentis- | 5 |
| sima, propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum man- | |
| sura sunt quam diu ipsi manebimus. Alacres itaque et | 5.1 |
| erecti quocumque res tulerit intrepido gradu properemus, | |
| emetiamur quascumque terras: nullum inueniri exilium | |
| intra mundum <potest; nihil enim quod intra mundum> | |
| est alienum homini est. Vndecumque ex aequo ad caelum | 5 |
| erigitur acies, paribus interuallis omnia diuina ab omnibus | |
| humanis distant. Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo | 6.1 |
| cuius insatiabiles sunt non abducantur, dum mihi solem | |
| lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, | |
| dum ortus eorum occasusque et interualla et causas in- | |
| uestigare uel ocius meandi uel tardius, <dum> spectare tot | 5 |
| per noctem stellas micantis et alias inmobiles, alias non | |
| in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circum- | |
| agentis uestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam | |
| igne fuso praestringentis aciem, quasi decidant, uel longo | |
| tractu cum luce multa praeteruolantis, dum cum his sim | 10 |
| et caelestibus, qua homini fas est, inmiscear, dum animum | |
| ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi | |
| semper habeam, quantum refert mea quid calcem? |